Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása I.; C sorozat 2. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2001)

DÉRI BALÁZS: A szövegkiadás és fordítás elvei

nerunt plures postea, qui eandem, hoc nomine vel instaurarunt, vel con­seruarunt. APPIANVS meminit Sempronii cuiusdam Tuditani, quem Pan­nonas domuisse ait PLINIVS. C ) Caium autem Sempronium Secundinum, Pannoniae superioris ideoque coloniae in primis nostrae, praesidem fuisse, multi, per Austriam, Styriam et Carintbiam, lapides testantur. f ) Idem, et de T. Sempronio Gracho, tenendum est, si imago aere expressa, et in vulgus nota, genuina sit. Hungari, Soprdn vdrmegye dicunt prouin­ciam, ab vrbis nomine, quod eorum ore, Sopron est; Germanis Oeden­burger-Gespanschajft. §. II Ambitus: Circumsidetur ab oricnte, Comitatu, cum Iauriensi, tum Alosoniensi; a meridie Castriferrei et Vespnmiensi; ab occidente et septemtrione, latitudo et longitudo: Austria, atque iterum Comitatu Mosoniensi. Ceterum a Lukahaus^ ca­stro ingenti, ad oppidum S^e/es-K/it seu Bratenbrunn, octo milliana laritu­dine conficit. Inde, cum aliquatenus ad septentrionem processisset, flexa, ad occasum, ala, perpetuis monribus, ad Vinpassing, procurrit. Deinde, cum in Austriae confinia deuenit, recta, versus meridiem, de­cem milliaribus, ad Arpas vsque interamnensem vicum, sese extendit. Ora eius Septentrionalis, ab Austria [p. 3] quadamtenus Taita fluuio, ex hodiernorumfr) limitum habitu dirimitur; deinde Peisonis margine stringitur, qui sua littora, discriminandis Mosoniensi, et Semproniensi, Co­mitatibus, porrigit. Hinc, se palustri loco auertens, Arabone fluuio, ngionis situs: Comitatum Castriferrei, a finibus suis, disringuit. Situs regionis, spe­ciem refert lunae corniculanris, cuius concauum, lacum Peisonem habet. Germani et Croatae mixtim aquilonem et occidentem versus colunt, reliqua parte, qua meridiei obiicitur, et interamnanis campis, nostri Rabokd^ vocant, Hungari habitant. Regio, non vndique plana est, sed passim edita modice, circa lacum in primis et fmes occidenri obuersos, vbi montes Laitbergii, et Austriaci, situs efficiunt eleuatiores. §. III. Mons Laitbetg: Et mons quidem Laitberg, ab Austriacorum, et Mosoniensis Comitatus, finibus, recuruaque aduersi fluuii Laitae, a quo nomen accipit, ripa, procurrit ad vicos Milichdotff et Hornstein. Hinc praeruptus, molles subinde cliuos erigit, vsque ad agros Neostadienses. Alios inde montes propagat, atque Austria, ab Hungaria, separata, in Styriam vsque, per­e ) Hist. Nat. Lib. III. c. XIX. f ) Vid. LAZIVS Commcnt. llcip. llom. Lib. XII. passim. s) Consulto ita loquimur, nc siluissc vidcamur, litem, dc Hungariae, atque Austriae finibus adhuc pcndcntcm, ct frustra hucusque agitatam. Scmpronicnscs certe, ad suum Comi­tatum, vetcrrimo iurc pertincre aiunt: lioss, Manersdorf, Scharffenek, et vicos alios; tametsi hodic Austriae limitibus contincantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom