Somogy megye múltjából - Levéltári évkönyv 3. (Kaposvár, 1972)
Ladányi Sándor: 1721. évi vallásügyi vizsgálat Somogy vármegyében
Damus pro memoria, quod egregius magister Gabriel Kapy de eadem, officii nostri Judicatus Curiae Regiae protonotarius, nostram personalem venies in praesentiam exhibuit et praesentavit nobis certas quasdam litteras excellentissimi comitis Regni Hungáriáé palatini mandati praeceptorij compulsoriales sub sigillo ejusdem judiciali et authentico, apud egregium magistrum Franciscum Szluha de Iklad, altefatae suae majestatis sacratissimae consiliarum etc. habito confectas et emanatas, utrique ex Tabulae Regiae Judiciariae juratis notariis, aut vero uni ex judlium, et vice judlium eis denique adjungendis jurassoribus comitatus Simeghiensis, sonantes, et directas hunc tenorem in se continentes: Comes Nicolaus Pálffy ab Erdőd perpetuus in Vöröskő, Regni Hungáriáé palatinus, judex Cumanorum, Aurei Velleris eques, comitatuum Posoniensis perpetuus, Pest, Pilis et Solth vero supremus comes, arcis regie Posoniensis supremus aeque ac haereditarius capitaneus, sacratissimi principis, ac domini domini Caroli Sexti, Dei gratia electi Romanorum imperatoris, semper augusti, ac Germaniae, Hispaniarum, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavo- niaeque, regis archi-ducis Austriae actualis intimus consiliarius camerarius, generalis campi marschallus unius regiminis pedestris ordinis militiae Germanicae colonellus, et per dictum Regnum Hungáriáé locumtenens egregio uni ex Tabulae Regiae Judiciariae juratis notariis, aut vero uni ex judlium et vice judlium, eisdemque adjungendis jurassoribus comitatus Siimegiensis salutem cum favore. Expositum est nobis nominibus et in personis egregiorum nobilium, sed et ignobilium, ac alterius cujuscunque status et honestae conditionis hominum augus- tanae et helveticae confessioni addictorum in praenominato comitatu Siimegiensi degentium. Qualiter iidem exponentes in facto certorum quorundam negotiorum suorum fassionibus et attestationibus non nullorum reverendorum, honorabilium, spectabilium, ac magnificorum egregiorum item et nobilium, sed et ignobilium, ac alterius cuiuscunque status et honestae conditionis utriusque sexus, tam ecclesiasticae, quam secularis dignitatis hominum, quibus videlicet ea manifeste constarent, ad praesens pro jurium suorum tuitione et defensione plurimum indigerent, essentque iisdem necessariae, ac proinde iidem exponentes, certam quan- dam pro sui parte attestationem, testiumque inquisitionem fieri ac celebrari facere vellent, lege Regni admittente; cum autem veritatis confessio et fide dignorum hominum testimonia nemini debeant denegari. Pro eo vobis harum serie firmiter praecipientes committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus ad praefatos universos et singulos reverendos honorabiles, spectabiles ac magnificos, egregios, item et nobiles, sed et ignobiles, ac alterius cuiuscunque status et honestae conditionis utriusque sexus, tam ecclesiasticae, quaem vero secularis dignitatis homines, quos videlicet praefati exponentes, vel eorundem nomine homo, aut procurator eorundem per eosdem specialiter ad id deputatis duxerit nominandos, simul vel divisim constitutos personaliter accedendo ab iisdemque sub onere solutionis 16 marcarum gravis ponderis in generali regni decreto su- perinde expresso contentarum, vestri in praesentiam citatis, et accersitis a spiritualibus quidem ad conscientiae puritatem, a secularibus vero ad fidem eorundem Domino Deo debitam, fidelitatem domino imperatori et regi nostro sacroque eiusdem diademati regio observandam, qualis ipsis de iis omnibus rebus et negotiis, de quibus videlicet nominibus et in personis dictorum exponentium fuerint interrogati, constiterit certitudo veritatis, suo modo sciatis, inquiratis et experiamini meram plenam atque omnimodam certitudinis veritatem. Et post haec super huiusmodi fassionibus, dictorumque testium inquirendorum nominibus et