1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)
1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen
16. Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum. 17. Indulgentie, quas concionatores vociferantur, maximas gratias intelliguntur / vere tales quoad questum promovendum. 18. Sunt tamen revera minime ad gratiam Dei et crucis pietatem comparate. 19. Tenentur episcopi et curati veniarum apostolicarum commissarios cum omni reveren/tia admittere. 20. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, / ne pro commissione pape sua illi somnia predicent. 21. Contra veniarum apostolicarum veritatem, qui loquitur, sit ille anathema et maledictus. 22. Qui vero contra libidinem ac licentiam verborum concionatoris veniarum / curam agit, sit ille benedictus. 23. Sicut papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii animarum qua/cunque arte machinantur. 24. Multo magis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in frau/dem sancte charitatis et veritatis machinantur. 25. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiamsi quis / per impossibile Dei genitricem violasset, est insanire. 1. Diximus contra, quod venie papales nec minimum venialiuum peccatorum tolle/re possint quoad culpam. 2. Quod dicitur, nec si Sanctus Petrus modo papa esset, maiores gratias donare posset, / est blasphemia in Sanctum Petrum et papam. 3. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet scilicet evange/lium, virtutes, gratias curationum etc ut 1 Co XII. 4. Dicere crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equiva/lere, blasphemia est. 5. Rationem reddent episcopi, curati et theologi, qui tales sermones in po/pulum licere sinunt. 6. Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam pape facile sit / etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorum. 7. Scilicet cur papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et / summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, si infinitas animas re/dimit propter pecuniam funestissimam ad structuram basilice ut causam levissimam. 8. Item cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut / recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare. 9. Item que illa nova pietas Dei et pape, quod impio et inimico propter pe/cuniam concedunt animam piam et amicam Dei redimere et tamen propter necessitatem / ipsiusmet pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate. 10. Item cur canones penitentiales re ipsa et non usu iamdiu in semet abrogati et / mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi. 11. Item cur papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis crassis crassiores, / non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo basilicam / Sancti Petri. 12. Item quid remittit aut participat papa iis, qui per contritionem perfectam / ius habent plenarie remissionis et participationis. 13. Item quid adderetur ecclesie boni maioris, si papa sicut semel facit / ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret. 14. Ex quo papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, cur sus/pendit literas et venias iam olim concessas cum sint eque efficaces. 15. Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddi/ta ratione diluere est ecclesiam et papam hostibus ridendos exponere et / infelices cliristianos facere. 16. Si ergo venie secundum spiritum et mentem pape predicarentur, facile illa omnia / solverentur immo non essent. 17. Valeant itaque omnes ii prophete, qui dicunt populo Christi „Pax, pax“ et non est pax. 18. Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi „Crux, crux“ et non est crux. 19. Exhortandi sunt christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes / infernosque sequi studeant. 20. Ac si magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis / confidant. W. D. XVII. [Benna] 36. 1522 Februar 7, Brüssel. Kaiser Karl V. und sein Bruder Ferdi nand schließen einen Geheimvertrag, wodurch diesem (Ferdinand) außer den fünf österreichischen Herzogtümern Ober- und Niederösterreich, Steier, Kärnten und Krain auch die Grafschaft Tirol riebst Vorarlberg, ferner Württemberg, Pf irt und Hagenau übergeben werden und in allen anderen strittigen Punkten eine Entscheidung getroffen wird.