1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)
1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen
6. Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, id est, rarissimus. 7. Damnabuntur in eternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese cre/dunt, de sua salute. 8. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas pape donum esse illud Dei / inestimabile, quo reconciliatur homo Deo. 9. Gratie enim ille veniales, tantum respiciunt penas satisfactionis sacramen/talis ab homine constitutas. 10. Non Christiana predicant, qui docent, quod redemptoris animas vel confes/sionalia non sit necessaria contritio. 11. Quilibet christianus vere conpunctus habet remissionem plenariam a pena / et culpa etiam sine literis veniarum sibi deditam. 12. Quilibet verus christianus sive vivus sive mortuus habet participationem / omnium bonorum Christi et ecclesie etiam sine literis veniarum a Deo sibi datam. 13. Remissio tamen et participatio pape nullo modo est contemnenda, quia, (ut dixi,) / est declaratio remissionis divine. 14. Diflficilimum est etiam doctissimis theologis simul extollere veniarum lar/gitatem et contritionis veritatem coram populo. 15. Contritionis veritas penas querit et amat, veniarum autem largitas re/laxat et odisse facit saltem occasione. 16. Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas pre/ferri ceteris bonis operibus charitatis. 17. Docendi sunt christiani, quod pape mens non est redemptionem veniarum ul/la ex parte comparandam esse operibus misericordie. 18. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius fa/cit, quam si venias redimeret. 19. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior sed per venias / non fit melior sed tantummodo a pena liberior. 20. Docendi sunt christiani, quod qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis / non indulgentias pape sed indignationem Dei sibi vendicat. 21. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent, necessaria tenentur do/mui sue retinere et nequaquam propter venias effundere. 22. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera non precepta. 23. Docendi sunt christiani, quod papa sicut magis eget ita magis optat in ve/niis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam. 24. Docendi sunt christiani, quod venie pape sunt utiles, si non in eas confi/dant, sed nocentissime, si timorem Dei per eas amittant. 25. Docendi sunt christiani, quod si papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet basilicam Sancti Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et / ossibus ovium suarum. 1. Docendi sunt christiani, quod papa sicut debet ita vellet etiam vendita, (si / opus sit,) basilica Sancti Petri de suis pecuniis dare illis, a quorum pluri/mis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt. 2. Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiamsi commissarius immo pa/pa ipse suam animam pro illis impigneraret. 3. Hostes Christi et pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum Dei in / aliis ecclesiis penitus silere iubent. 4. Iniuria fit verbo Dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus / impenditur veniis quam illi. 5. Mens pape necessario est, quod si venie, (quod minimum est,) una campana/, unis pompis et ceremoniis celebrantur evangélium, (quod maximum est,) / centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur. 6. Thesauri ecclesie unde papa dat indulgentias neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi. 7. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundun sed tantummodo / colligunt multi concionatorum. 8. Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec spiritus sine pape operantur gratiam hominis / interioris et crucem, mortem infernumque exterioris. 9. Thesauros ecclesie Sanctus Laurentius dixit esse pauperes ecclesie sed locutus est / usu vocabuli suo tempore. 10. Sine temeritate dicimus claves ecclesie, (merito Christi donatas.) esse the/saurum istum. 11. Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas pape. 12. \ erus thesaurus ecclesie est sacrosanctum evangélium glorie et gratie Dei. 13. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos. 14. 1 hesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis / facit primos. L>. Igitur thesauri evangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros / divitiarum,