1100 Jahre österreichische und europäische Geschichte in Urkunden und Dokumenten des Haus-, Hof- und Staatsarchivs (1949)
1100 Jahre österreichische und Europäische Geschichte - Transkriptionen und Erläuterungen
hinausgehende Inhalt der Thesen. Allenthalben erregte derselbe großes Aufsehen und ivar, wie die folgende Entwicklung zeigt, von großer Tragweite. Tatsächlich kann der Anschlag der Thesen, äußerlich gesehen, als der Anfang der Reformation betrachtet werden. Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge presidente reverendo patre Martino Lutther, artium / et sancte theologie magistro eiusdemque ibidem lectore ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis / presentes nobiscum disceptare, agant id literis absentes. In nomine Domini nostri Hiesu Christi amen. 1. Dominus et magister noster Jesus Christus dicendo „Penitentiam agite etc'4 / omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de penitentia sacramentali, (id est confessionis et satisfactionis, / que sacerdotum ministerio celebratur,) non potest intelligi. 3. Non tamen solam intendit interiorem: immo interior nulla est, nisi foris ope/retur varias carnis mortificationes. 4. Manet itaque pena, donec manet odium sui, (id est penitentia vera intus,) / scilicet usque ad introitum regni celorum. 5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio / vel suo vel canonum imposuit . 6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando et approbando re/missam a Deo aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret. 7. Nulli prorsus remittit Deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum / in omnibus sacerdoti suo vicario. 8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris / secundum eosdem debet imponi. 9. Inde bene nobis facit Spiritus Sanctus in papa excipiendo in suis decretis super / articulum mortis et necessitatis. 10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas / in purgatorium reservant. 11. Zizania illa de mutanda pena canonica in penam purgatorii videntur / certe dormientibus episcopis seminata. 12. Olim pene canonice non post sed ante absolutionem imponebantur / tanquam tentamenta vere contritionis. 13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt / habentes iure earum relaxationem. 14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum / timorem tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa. 15. Hic timor et horror satis est se solo, (ut alea taceam,) facere penam purga/torii, cum sit proximus desperationis horrori. 10. Videntur infernus, purgatorium, celum differe sicut de/speratio, prope de/speratio, securitas differunt. 17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem ita augeri / charitatem. 18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra sta/tum meriti seu agende charitatis. 19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure saltem / omnes licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium in/telligit sed a seipso tantummodo impositarum. 21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgen/tias hominem ab omni pena solvi et salvari. 22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent / secundum canones solvere. 23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dare, certum est eam non nisi per/fectissimis, id est, paucissimis dari. 24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi indifferentem illam et ma/gnificam pene solute promissionem . 25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet epi/scopus et curatus in sua diocesi et parochia specialiter. 1. Optime facit papa, quod non potestate clavis, (quam nullam habet,) sed per modum suf/fragii dat animabus remissionem. 2. Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit, ev/olare, dicunt, animam. 3. Certum est nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse suf/fragium autem ecclesie, in arbitrio Dei solius est. 4. Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi sicut de Sancto Seuerino / et Paschali factum narratur. 5. Nullus est securus de veritate sue contritionis multominus de consecu/tione plenarie remissionis.