Protestáns Egyházi és Iskolai Lap, 1885 (28. évfolyam, 1-52. szám)

1885-12-20 / 51. szám

REGISEGEK. Adatok az 1646—7-iki országgyűlés történetéhez. (Folytatás.) XX. 1646. dec. 16. a-) Sacratissima Caesarea Regia Majestas Domine Do­mine Clement'ssime. Benignas Majestatis Vestrae Lavatissimae Literas quibus ad demissam íidelium Statuum et Ordinum Regni sui Hungarici requisitionem, de effectuatione eorum si quae ex nupera instituta commissione ineffectuata re­mansissent, medio fidelis sui Egregii Casparis Tassy, me benigne requisiverit, debita obsequendi promptitudine ac­cepi, űdeique ejusdem concredita, ac oretenus etiam re­lata, demisse intellexi. Licet autem tam ex informatione Commissariorum meorum, quam vero ex effectis exequendorum, ita com­pertum habuerim, quod omnia primaria et praecipua Diplomái is mei puncta, pro illo tempore ex mea parte effectuanda, debito etiam fine terminata ; vei justis ratio nibus resoluta fuissent, quod vei ex ultimaria resolutione Dominorum Majestatis Vestrae Sacratissimae Commissa­riorum, de quatuor solummodo difticultatum punctis, ultro citroque disputatis jam vero iis etiam accommodatis, manifestum esse videbatur; ut tamen^ et benignissimae huic Majestatis Vestrae Sacratissimae requisitioni, et Do­minorum Statuum Regni sui Hungarici desiderio, atque adeo, pacificationum Diplomatibus, mea ex parte satis­factum esse intelligatur, ulteriores quoque declarationes meas, per eundem Dominum Tassi Majestati Vestrae Sacratissimae transmittendas, curavi. Sperans Majeslatum quoque Vestram Sacratissimam, ea, quae a me fieri clementer desiderat, ex parte quoque sua praestari be­nigne curaturam, iisque viceversa impedimentis et dila­tionibus, quae in praesenti etiam Diaetali Termino com­muni Dominorum Statuum Evangelicorum quaerela, ra­tione Status Dominorum Catholicorum circumferuntur superatis. Augustissimi nominis sui famam, toto orbe Christiano celeberrimam, ex servata etiam pactorum fide magis etiam gloriosam reddituram, tot que ac tantas aftlictissimi hujus Regni sui calamitatum miseratam, prae­sentem quoque occasionem in quietum ac securum sta­tum ex consueto suo paterno in id affectu cum omni Le­gum et conscientiarum libertatis restitutione directuram. Ad quae omnia optato fine terminanda, divinam impri­mis benedictionem et auxilium Majestati Vestrae Sacra­tissimae precatus, eandem in annos plurimos florenter regnantem feliciter vivere et valere desidero. Dátum in arce mea Varadiensi Die 16. Decembris 1646. Sacratissimae Caesareae Regiaeque Majestatis vestrae. Minuldja a gr. Erdődy-féle Vörösvári levéltárban. "b) Resolutio Illustrissimi ac Celsissimi D. D. Tran sylvaniae Principis & super quibusdam negotiis per Egregium Dominum Casparum Tassy nomine Sacrae Caesarae Regiaeque Majestatis pro ulteriori effectuatione, recensitis. Et si ita jam confidebat Illustrissimus ac Celsissi­mus Princeps, quod omnia aeque vigore Diplomatum per Dominos Commissarios Suae Majestatis loco et Ter­mino Tractatus Tokaiensi proposita fuissent (praeter certa quodam Diplomatum puncta, jam nunc pro ulteriori ef­fectuatione nomine Suae Majestatis dilata) ex parte sua debita satisfactione effectuata et resoluta fuissent. Cum tamen ex benignissimis Majestatis Suae literis medio dicti Domini Tassy exhibitis intelligat Dominos inclyti Regni hungariae Status aliter informatos, ad eorum de­missam requisitionem Celsitudinem Suam ulterius etiam pro effectuatione quorundam adhuc negotiorum a Sua Majestate benigne hortari, ut hujusmodi requisitioni Ma­jestatis Suae ac desiderio dictorum Dominorum Statuum hoc quoque in parte satisfieret, nihilque eorum quae vei ad securae pacis permansionem, patriaeque Suae charissimae conservatíonem, vei indigenarum ejusdem unionem pertinere viderentur, ex parte Sua neglectum esse intelligatur, ita ulterius etiam (absque tamen prae­judicio publici Tractatus Diaetalis) Celsitudo Sua se de­clarare voluit. Ad i-mum. Universa Templa in 7. Comititatibus, (de quibus Domini Commissarii Caesarei vei mentionem aliquam fecissent), prioribus possessoribus restituta fuisse, testantur literae restitutionales Commissariorum Celsitudinis Suae. De praesentis vero residentiis Patrum Jesuitarum Cassoviensi et Szathmariensi cum justae ra­tiones Celsitudinis Suae dictis Dominis Commissariis pluribus declaratae fuissent, ex eoque huic postulato nomine Suae Majestatis in extrodato ipsorum scripto praesentibus annexo sub litera A) jam antea cedendum duxissent, de conclusis jam semel negotiis ulteriores dif­ficultates movere, supervacaneum fore. Quoad novas vero residentias pro dictis Patribus comparandas, si quidem adhuc penes Dominos Status et Ordines Regni sit, de personali etiam eorum a Regno abstincutiae in hac Diata deliberare quid de novis eorum residentiis, quorum et permansio in hoc Regno dubia sit, interea decerni pos­sit, consontaneum non videri. Ad 2-dum. Ad restitutionem Reversalium Stephani Dévény sicuti et aliorum quorumvis Celsitudinem Suam vigore Diplomatis sui non obiigari ex tenore ejusdem Diplomatis manifestum esset, quod vero aliis, ad benig­nam Majestatis Suae requisitionem Celsitudo sua jam restitui curasset hoc pro debito seu exemplo generáli sumi non posse, ab obligatione vero fidelitatis Celsitu­dinis Suae debitae idem Dévény jam liber pronunciatus, cum et restituendorum secundum Diploma bonorum suo­rum domínium habeat, conqueri super eo necessarium non fuisset, cum tamen diversa fuerit Status bonorum ejusdem conditio, et hic nulla specificatione de clarentur, quae, irrestituta praetendantur, Celsitudo sua ablegatis suis ad modeinum Generalem Diaetam, in Commissis dare non differet, ut intellecta ab eodem specificatione eorum bonorum si quae adhuc talia irrestituta manerent, quae vigore Diplomatum reslituenda fuissent, de iis cum praenotato Dévény secundum Diplomata agere non ín­termissam. ;(Folyt köv.) Egy tekintet az istenitéletekre. Ábrahámnak, Izsáknak, Jákobnak, minden helyesen élőknek Istene, kezdete és kijelentése minden igazságnak, kí egyedül vagy erős és türelmes ! Miként kérjünk uram téged, a mindenség bíráját, hogy minket ezen vasnak megáldásáért kérő szolgáidat méltass és meghallgass, hogy legyen az hideg az igazságban járókra s a te igaz­ság-szereteted- és erősségedben hívőkre nézve. Legyen ez a tűz égető azokra nézve, a kik igazságtalanok, ha­misságot tesznek, a maguk igazságtalanságában és az

Next

/
Oldalképek
Tartalom