Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859
Hymni aliquot Védici e textu potissimum sanscritico Boehtlingki et Lassenii legibus metricis in Latinum translati.-------massam, quam incude Latina In formans patriam jubeas dediscere morem. — Tum quoque, si deerunt rebus sua nomina certa Fac illas apta verborum ambire corona. Hieronymus Vi d a . Prooemium. Magnam esse apud viros literis orientalibus doctos librorum, quos Ve dos appellant, commendationem et hymnos iis contentos indies magis in pretio esse, non mirabitur, qui ad primordia rerum a genere humano gestarum et ad incunabula quasi omnis animi cultus accuratius cognoscenda se contulit. Etenim ot praetermittamus, linguarum inter se a montibus indicis oseanum usque occidentalem cognationis vinculo junctarum notitiae mirabilem a sanscritica lingua, qua libri Vedici sunt conscripti, lucem esse allusam et antiquissimam rerum gestarum memoriam, occultam antea tenebrisque sepullam faustis ominibus esse resuscitatam: hymni Vedici religionum et poeseos indicae monumenta exhibent antiquissima fontemque aperiunt omnis cognitionis ab illius aetatis et nationis hominibus hauriendae, Veda enim sanscritae linguae vox scientiae potestatem habet. Quapropter artes bonas non nimis angustis limitibus coarctanti parum prudens existimabitur nemo, qui in hoc studiorum genus non tam ferali, ut ajunt, amiculo texendo, quam rebus contemplandis humanitate dignissimis, tempus impenderit. Hymnorum autem Vedicorum argumentum sunt laudes deorum atque preces ad eos factae: interdum bella canunt adde ii et victorias de hostibus reportatas. Primus illorum liber simulque vetustate haud dubie nobilissimus est, quem RgvedaiU dicunt, cujus vocis radicem rg laudare potestatem habere notum est. Alter est Sälliaveda, cujus hymni in so- lennibus sacrificiis decantari solebant, unde libro ipsi singularis quaedam sanctitatis opinio inhaeret. Tertius YajllSVPda de ritibus sacrificiorum agit, quartus denique Athai'Va*veda, fere incantationes continet, hoc est carmina, quibus magicam vim et efficacem ad morbos sanandos, ad impetum hostium, ad daemones propulsandos et quae sunt aliae harum praestigiarum nugae, tribuebant. Neque vero hi libri ad unum omnes eodem tempore orti sunt putandi, quam-