Evangélikus főiskola, Pozsony, 1859
22 quam a diis ipsis impulsu sacro agitatis, hymni singuli in tempore recitati aut a deo Beállnia emanavisse putabantur: sed ut carmina quaeque nativa quadam simplicitate atque generosa indole maxime excellunt, ita potiorem sibi originis vetustaten vindicant verosque auctores habent sacerdotis domesticos aut patres familias, qui ea ad colendos deos, quum sacra libamina funderent, recitare, solebant, ore deinde posteris tradita et inventis literarum signis artificio scribendi servata. Mansit hic mos dum Ariorum gens, Indiam ab occidente ingressa, ad septem fluvios, inprimis ad Jaillllliain atque Sarasvatilll sedem fixerat rei pecuariae intenta nihil turbante vitae tranquillitate. Igitur deos invocabant huic rationi consentaneos, a quibus diei lucem, serenitatem coeli, pluviarum copiam, fecunditatem agrorum, laeta pascua et pecorum greges nacti, simul ab caliginosae noctis territamentis tuti, ignis tam coelestis et subtilioris, qui mentes mortalium vi benigna penetrat, quam hujus terrestris in foco ardentis beneficio fruerentur. Arios enim, cultioris ingenii homines, a rudiore deorum cogitatione, qua stellas ipsas colerent aut ignem, quem elementarem dicunt, alienos fuisse et ad cogitationem, quod ignem attinet, segregatam a vulgari opinione sublimioremque de numinibus animo informationem habuisse certum est. Ab his igitur diis longaevam vitam et sobolém valentem et opes petebant non eas quidem, quas inhians auro mortale genus desiderat, verumtamen naturae quadam impulsione, quales laborum in pecorum prosperitate vel agrorum larga segete, fructus a diis coelestibus exoptabant sensu quidem repugnante Horatiano illi: Quid dedicatum poscit Apollinem Vates? quid orat de patera novum Fundens liquorem? Non opimae Sardiniae segetes feraces Nem aestuosae grata Calabriae Armenta — attamen honesto neque ulla in re invidioso. Cui quidem sentiendi rationi consentaneum prorsus erat, quod per imaginandi vim non illepidam nubes ad vaccarum similitudinem revocarent, quas ingenti robore daemon in montium speluncas abdidisset, quominus lacte suo, idest pluvia, mortales laetificarent, quem Indra deinde, aetheris lucidi numen, fulmine concussit; quod A^villOS, geminos fratres, primos orientis lucis radios; quod Auroram, Ústiam, splendore suo noctis tenebras, hominibus infestas, illos equites, hanc aurato curru vectam fingerent; quod solem benignum auratis manibus per aethera vehi dicerent; quod ventorum turbines, Mud- raui et Maputos, horrendos quidem suo impetu, coeli tamen serenitate reducta in segetibus laetius mox efflorescentibus non expavescendos verum gratiarum actione dignos intelligerent. Illud autem, cujus ope grati animi significationem testatam esse volebant, aut illum mortales inter atque immortales commercii nuntium Ag- Iliin esse volebant, ignem sacrum, qui dum flammarum verticibus coelum versus, ad Vanniam, placido vultu rescipientem probos, nefarios pumientem, constanter emergeret, libationis dona sursum ferre deosque ad lectos e gramine sacro,