Evangélikus főiskola, Pozsony, 1857

8 mactatum esse voluisti3). Laus ex incredibili tuo in lifceras amore et studio efflorescens, tantum abest, ut patriae coarctetur finibus et terminis, ut potius eos perumpens, ad remotissimos communis fidei sanctioris socios pertigerit, ius- tamque apud eos nacta sit diguationem. Tibi namque templa et scholae eiusdem sunt foci radii, et rivuli eodem scaturientes fonte: pupillamque oculi attrectaverit, qui tua haec impeteret sacraria: tantus est amor rei haud periturae, tantumque r studium tuum! — Et modus hanc rem sanctiorem servandi, ornandi, tutandi, quam Christi spiritu dignus, quam fructu admirabilis! Quem quidem proxima haec tempora eximie illustrabant. Nam, postquam convulsionibus nuper totam paene Europam percellentibus, novus quidam rerum ordo, ac fateamur, prisco torpore profligato salubrior, omnium populorum ingenia exacuisset, ac severos conatus prosperioris sortis conditionem posuisset: factum est apud nos quoque, ut scholis, velut beatitatis propositae et exspectatae seminariis, praecipua quae­dam cura et studium tribueretur, eaeque e situ et paene squaliore, quo hactenus volutari viderentur, nullo non pretio extrahendae, atque in luce ac dignitate col­locandae iudicarentur. Tu quoque tuas vel claudere scholas; vel contentione, ut videbatur, vires longe superante, ab interitu et exitio vindicare cogebare4). At tu fisa deo, freta fratrum amore, et per scholas te ipsam salvandam merito rata, eas conservandas constituisti prius, quam oneris suscepti explicatam mo­lem exputatis subduxisses rationibus. Nihilosecius tamen nihil intentatum reli­quisti, aquilam imitata per oppositos in altius eluctantem ventos5). Atque in hoc tantarum contentionum conflictu, quid mirum, animos quoque et studia haud parum subinde dissedisse. Scopus quidem unus, isque laudatissimus omnium: sed, quod in rebus humanis vulgare, viae multiplices erant et variae. Hi in opere acriores, illi cunctantiores; hi liberaliores, illi parciores; hi subsecivis, illi effu­sis ac intentis ad propositum grassantes curis. Fuit, ut subinde et optimorum haererent animi, metuerentque tantum opus optato successu coronatum iri6). 0 pectora carissima! earum concertationum ego quoque pars non minima fui. 3) Anno 1839. e Modrensi vocatus Gymnasio, cuius Professorem et Rectorem agebat, in lyceo evange- licorum Posoniensi cathedram philosophicarum disciplinarum capessebat. Quam carus hic esset, id lycei cives posito super cineribus beati monumento lapide caeso, testatum esse voluerunt. Schola nostra, lycei nomen gerens, non pluribus, quam octo ordinariis docentibus provisa, prae­ter gymnasiales, quas dicunt disciplinas, ecclesiarum poscente necessitate, theologicarum quoque doctrinarum praesidium suscipere ac tueri cogebatur, atque nunc quoque cogitur. At novo rei literariae ordine Gymnasiis solis duodecim addicente magistros, non modo novae cathedrae erigendae et dotandae, sed etiam oeci scholas­tici augendi et multiplicandi imperiosa necessitate iubebantur. Unius decursu anni surrexerunt novae aedes scholasticae, dignae scopo et tanto zelo. Nec defuit duodenarius praeceptorum numerus, necessitate minor, maior ne optimae quidem pervius voluntati. Desperantes et inopes, socii collegii a Gustavo Adolpho rege auspicati, spe et ope recreaverunt. 5) Domestici, accedente summi imperii indultu, non tam literis supplicibus, quam ingenuo supplicum in commune consulendi candore moti; extranei, vel verius, nutricis nostrae Germaniae communis fidei socii, precibus et adhortationibus amicorum excitati, certatim laborantibus succurrebant. ‘) Solemnis ceremonia iacti fundamenti, aedificio consummato et a prima Septembris scholis habendis permisso, subsecive 30. Novembris anno 1833 pie instituebatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom