Theologia - Hittudományi Folyóirat 10. (1943)

Kniewald Károly: A magyar szentek legrégibb zsolozsmái

232 KNIEWALD KÁROLY extitit, mater uero de nobilissimis alamannorum principibus orta, sed proh dolor ad mortis transitum minus debite munita crudeli hunga- rorum consilio occubuit interempta. Felix inquam helysabeth, ut multis patet ex clara stirpe genita, cuius avi et attaui et fratres, Bela uidelicet, et Colomannus potentissimi reges extiterunt, auunculi uero pertoldus uidelicet aquilensis patriarcha, episcopus Bambergensis, et dux morauie nobilissimi principes alamanorum fuerunt, digne multis ubique de partibus a filiys principum in matrimonium exoptata. Tandem ut mos est principum, adhuc omnino iuuencula, turingie Iangravio luduico nobili uiro coniugali uinculo est copulata. Ad huius igitur sponsi partes puellaris dei famula ut bene decuit honorifice perducta, gradatim de uirtute in uirtutem transiens, quod in terminis tocius imperij tribus virtutum articulis, uidelicet castitate, hospitalitate, humilitate ipso tempore nulli judicaretur esse secunda. Eo igitur tempore sacerdos quidam nomine Conradus capellanus famule dei fuerat, uir deo deuotus, tanta familiaritate ipse adherebat, quod non solum castissine matrone naritus, uerum eciam totum uulgus ipsos manifeste de adulterij crimine culparet, sic quod secundum morem inuidie agendo falsitatis infamiam dilectissimam famula cum beato uiro ipsos expectando continuo tnulc- taret, quo usque deuotus sacerdos mira queque mundi delectamenta despiciendo proiiciens et eterna concupiscens, apostolica auctoritate predicacioni se communi subiiceret, eamque monitis diuinis, ad societa­tem alicuius ordinis firmiter attraheret. Quid plura? Accidit famule dei maritum cruce signari et transfretantem, temporali uita priuatum, fauente deo eterna requie remunerari, paucisque transactis diebus obitum eius castissime matrone sue cercius reuelari. Que velut matrona fidelissima deflens mariti sui decessum, et plus quam fari potest hanelans ad celestia cepit agitare gressum, festinans procidit ad pedes fratrum intentissime petens ut reciperetur in consorcium fratrum minorum, ibique presentis mundi lacia castissime proiiciens, spiritualiter tonsa, nouo sponso domino nostro Jesu christo desponsata gaudium sciebat angelorum, in ordine ipsorum firmiter persistens». Mennyi emberies vonás, mégis mily életszentség sugárzik ez elbeszélésből ! A magyar szentek tiszteletére szerzett zsolozsmák eddig csak töredékesen, 14. és 15. századi forrásokból voltak ismeretesek. Eddigi tudásunk szerint tehát a 13. század végén írt zágrábi Breviáriumot tekinthetjük legrégibb forrásuknak. Fejtegetésünk alapján nyilván­való, hogy a zsolozsmáknak ez a legrégibb szövege liturgiatörténeti és hagiografiai szempontból is rendkívül érdekes. Kívánatos volna a magyar szentek zsolozsmáinak kiadását XIII—XVII. századi forrásaik alapján előkészíteni és közzétenni. Kniewald Károly. (Ford. : Kühdr Flôris O. S. B.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom