Theologia - Hittudományi Folyóirat 1. (1934)

Artner Edgár: A római katakombakutatás mai állása

COMMISSIO PONTIFICIA DE RE BIBLICA. De falsa duorum textuum biblicorum interpretatione. Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita respondendum decrevit : I. Utrum viro catholico fas sit, maxime data interpretatione authentica Principum Apostolorum (Act. Il, 24—33; XIII, 35—37), verba Psalmi XV, 10—11 : «Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae», sic interpretari quasi auctor sacer non sit locutus de resurrectione Domini Nostri Jesu Christi? Resp. Negative. II. Utrum asserere liceat verba Jesu Christi quae leguntur apud S. Matthaeum, XVI, 26. : «Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?» et pariter ea quae habentur apud S. Lucam, IX, 25. «Quid enim proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat?» sensu litterali non respicere aeternam salutem animae, sed solum vitam temporalem hominis, non obstantibus ipsorum verborum tenore eorumque contextu, necnon unanimi interpretatione catholica? Resp. Negative. Die autem 1 Julii 1933, in audientia infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa; Ssmus Dominus Noster Pius Pp. XI. prae­dicta responsa rata habuit et publici iuris fieri mandavit. Joannes Baptista Frey, C. S. Sp. cousultor ab Actis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom