Teológia - Hittudományi Folyóirat 35. (2001)

2001 / 1-2. szám - Szuromi Szabolcs Anzelm: A püspökökre vonatkozó egyházfegyelem patrisztikus gyökerei a 'Collectio Anselmi Lucensis'-ben

pontját. A kánonok szövege és a levelek kritikai kiadásának egyezősége alátámasztja azt a gyanút,40 hogy a cyprianusi anyag közvetlenül, a szerző műveiből került be az anzel- mi gyűjteménybe.41 gubernaculo navem ecdesitatae salutis illidat in scopulis, Antiqua haec apud nos severitas antiqua disciplina, quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus protulisset dicendo: 'quia fides vestra annuntiatur in toto mundo', nisi iam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset. Quarum laudum et gloriae degnerem fuisse maximum crimen est. Minus est enim dedecoris numquam ad preconium laudis accessisse quam de fastigi laudis ruisse. Et infra. Absit enim a Romana ecclesia vigorem suum tam profana facilitate dimittere et nervos servitatis eversa fidei maiestate dissolvere, ut cum adhuc non tantum iaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae properata nimis remedia communicationum utique non profutura prestentur. Ubi enim poterit poenitentiae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis? Hoc non est curare, sed si dicere verum volumus, occidere. Et infra, Quales litteras in Sicilia quoque miserimus subiectas habebis. Quamquam nobis differendae huius rei necessitas maior incumbat, quibus post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem. Et infra. Et quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis et appropinquantibus et quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor deiecerat ante constitutionem episcopi nichil innovandum putavimus sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credidimus, ut interim dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur in suspenso eeorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur: eorum autem quorum vitae suae finis urgens exitus dilationem non potes ferre, acta poenitentia et professa frequenter suorum destetatione facinorum, si lacrimis si gemitibus si fletibus dolantis ac vere poenitentis animi signa prodiderint cum spes vivendi secundum honorem nulla substiterit ita demum caute et sollicite subveniri Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter iudicii sui examinet pondera nobis tamen annie curantibus, ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem nec vere poenitentes accusent nostram quasi crudelitatem. Optamus te semper bene valere et nostri meminisse." THANER, F. (ed.), Anselmi Collectio, 448-449. 40 Vo. . MUNIER, Ch., Les sources, 36-38. STICKLER, A., Historia, 171. 41 Az 55. levélből: „...factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret: quo occupato et de Dei uoluntate adquo omnium nostrum consensione firmato quisque iam episcopus fieri uoluerit foris fiat necesse est nec habent ecclesiasticam ordinationem qui ecclesiae non tenet unitatem, quisque ille fuerit multum de se licet iactans et sibi plurimum uindicans profanus est, alienus est, foris est. et cum post primum secundus esse non possit, quisque post unum qui solus esse debent factus est iam non secundus ille sed nullus est. ..." Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, vol. 3/2. Vindobonae 1871. (továbbiakban: CSEL) 629. „...in ecclesia a sedecim coepisopis facto adulter adque exranens episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christ una ecclesia per totum mundum in multa membre diuisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordia numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post conexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem humanam conetur ecclesiam facere et per plurimas ciuitates nouos apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque iam pridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in presum probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audent: quasi passit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare aut ecclesiastici corporis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse nec augere quod inlicite coeperint, sed statim cum praua sua aemulatione deficere, episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab ecclesiae unitate descisceret, quando apostolus admoneat ut inuicem nosmet ipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, qui ergo nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis obseruat et se ab ecclesiae uinculo adque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem uoluit tenere nec pacem...." CSEL 642. 89

Next

/
Oldalképek
Tartalom