Dertsik János: Paralella linguae Aramaicae seu Chaldaicae et Syriacae institutio (Pestini, 1835) - K.960

igitur interpretes biblicos ab olim linguae hu­jus permagnam habuisse rationem seu ediscen­dae seu percolendae. Aetate nostra Oberleith- nerus, Uhlemannus, Hoffmannus de Syriasmo et uberius et doctius provecto insigniter me­ruerant, non minus de Chaldaismo Yinerus et Fürstius. Nec quisquam putet, animum mi­hi fuisse sedulos et eruditos eorum labores seu amplius perficiendi, seu quaqua ratione com­plendi; imo animus erat iisdem in rem meam utendi, et quod illi uberius exequebantur, in compendium redigendi, atque tyronibus et Theologiae candidatis, qui occupatione non tantum linguarum universim orientalium et linguae graecae, sed etiam aliarum theologica­rum sibi incumbentium disciplinarum majorem in modum distenduntur, ac tempore ad evol­venda mox in limine tam prolixa opera ex­cluduntur, propinandi. Jactis ita linguae prin­cipiis integrum imo consultum erit, dato se­rius otio, porecta opportunitate, illa majoris apparatus opera evolvendi, atque solidiorem ac uberiorem notitiam inaedificandi. Dabam Pestini 1. Julii 1835. Anet or.

Next

/
Oldalképek
Tartalom