Dertsik János: Paralella linguae Aramaicae seu Chaldaicae et Syriacae institutio (Pestini, 1835) - K.960

CAPUT I­De Lectione. §. i. De Litteris seu consonantibus. Proximos inter cognatos, Chaldaeos et Syros quo minus in loquendo, eo majus in scribendo intercedit discrimen. Chaldaei utuntur Characteribus litterarum Hebraicis, quos lectori notos hoc loco ponimus. Syris contra non una eademque semper fuit scribendi ratio ; jam enim Mendaeo vel Sabaeo, jam Nestoriano, jam sic dicto Estrangelo, jam Duplicato , jam recentius com­pellato Adleriano vel Hierosolymitano , jam denique Maronifico vel Jacobitico utebantur Alphabeto; conf. Hoffman Grammat. Syr. §. 6. pag. 60 —73. Ceteris scripturae generibus missis, postremo memoratum Mar o- niticum vel Jacobiticum, quod etiam nomine sim­plicis venit, quum usitatissimum et in libris nostris typo expressis maxime usurpatum sit, in subjecta tabula proferemus, exhibentes in prima columna nomen litterae proprium, in secunda figuram ejusdem, in tertia respon­dentem Hebraicam, quae una est Chaldaica, in quarta potestatem seu enunciationcm litterae. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom