Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

magis tenebras quam lucem, erant enim eo­rum mala opera. — Qui credit in filium, habet vitam aeternam: qui autem incredu­lus est filio, non videbit vitam , sed ira Dei manet super enmfi Joann. 3, 18. 19. 36. — Ast non erit quisquam nostrum , qui, veritatis, suique ipsius inimicus, non crederet, eo etiam minus, quum doctrina haec non divina modo, sed qua talis simul et beneficentissima sit, in commodum nostrum tendens. Quae cum ita sint merito utique cum S. Paulo asseverare mihi, ministro Altissimi, divi­nam hanc doctrinam vobis annuncianti licet: t9$ic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei !u 1 Cor. 4, 1. Item : },Pro Christo ergo legatione fungi­mur , tamquam Deo exhortante per nos tC 2. Cor. 5, 20. — Vos vero, AA! qui audivistis hodie, quanta Salvator patraverit, quam vera imo verissima haec sint, imitamini, quaeso, fidem multorum eorum, ^qui secuti sunt Je- sum, quoniam videbant signa , quae facie­bat fi atque doctrinam Eius divinam, quam no­mine ac iussu Eiusdem, qui me misit, vobis pro munere meo sacro deinceps annunciaturus sum, altius in cor, animosque admittite, eo etiam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom