Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
43 quod pacem veram, quam mundus dare non potest, tribuat, ac salutem operetur aeternam. Admittite ergo eam , iterum dico , admittite , custodite et implete eam, ut et in vobis impleatur illud Salvatoris: „Amen, amen, dico vobis> quia, qui verbum meum audit, et credit ei, habet vitam aeternam.iC Joann. 5, 24. Fiat! Arnen.
/