Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
41 undique percrebuisset, Pontifices et Pharisaei Jesu infensissimi concilium colligentes dicebant: „Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et exinde quaerebant interficere eum.16 Imo , ut Evangelista adiicit: „cogitaverunt, ut et Lazar uni interficerent, quia multi 'propter illum credebant in JesumJoann. 11, 47. -48. 12, 10. 11. — Pariter, dum S. Petrus hominem a nativitate claudum virtute Jesu verbo sanasset, 5000 credentibus, Judaeorum principes consilia conferentes dicebant: „Quid faciemus hominibus istis % quoniam notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est et non possumus ne- gare.il Act. 4 , 16. Ita est, AA! manifesta ac verissima sunt mirabilia illa divinitatis doctrinae Christianae testimonia, adeoque et verissima divina doctrinae quam Jesus praedicavit, et omnibus praedicandam iussit, origo, utpote ad quam confirmandam illa edita fuere; ut merito omnino Salvator ita comminatus fuerit: „Qui non credit, iam iudi- catus est, quia non credit in nomine unigeniti filii Dei. Hoc est autem indicium, quia lux venit in mundum, et ddexerunt homines