Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
40 ra, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis, quia Pater in me est, et ego in Patre. Ego et Pater unum sumus/' Joann. 10, 25 30. 37. 38. — Unum, alioquin non animo tantum et voluntate sancta, sed natura ct potentia prorsus divina , quam appellans dixit: „quae Pater facit, et ego fac io.“ Joann. 5, 19. Potentia ergo ac essentia spectata dixit: „ego et Pater unum sumus/1 — Sed et ea audite AA ! quae eapropter Salvator adversus incredulos adiecit: „Si non venissem , aiebat, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suof Item» „Si opera ?ion fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt et oderunt me et Patrem meum/l Joann. 15, 22. 24. — Ast haec non de vobis AA! utinam de nullo vestrum sonent, non! nam ecce nec inimici quidem infensissimi mirabilia Jesu facta negare quiverant, etsi „dura cervice et incircumcisis cordibus Spiritui sancto resisterent/1 Act. 7, 51. — Sic dum de I.azaro, per Jesnm a mortuis resuscitato, fama