Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

28 fuerit, e cuius laboribus tanta adusque hauserat emolumenta. Spem, an non fors vi iugum ini­quum excuti posset, — spem talem omnem am­plus aegyptius exercitus, equitatus et currus bel­lici Hebraeis vel a longe praecluserant, etiamsi dura nimis tyrannide pressi tentassent fors arma arripere. Si vero id tamen factum ponas, nu- spiam explicueris, quomodo posteri strenuum adeo maiorum facinus oblivioni dari fuissent passi. Atque adeo critice necesse est, stupendas illas plagas, quibus Pharaonem ad dimittendos He­braeos tandem impulsum fuisse legimus, histo­rice veras esse. Si vero miracula haec vera sunt, etiam divina Mosis legatio, adeoque et divina doctrinae Mosaicae origo omni exceptione supe­rior est. — Et ecce AA! hinc nonnisi pronum est intelligere, quod Moses in lege sua saepe saepius ad haec miracula velut clarissima lega­tionis suae testimonia divina secure adeo provo­cet ita , ut ipsos contribules suos omnes testes eorundem praesentes appellet dicens: ,,vos vi­distis , vestri haec viderunt oculi.u Quoniam autem hi omnes propter eadem illa stupenda, tamquam quae ipsi viderint, revera Mosen ceu legatum Dei suspexerant, et legem eius, etsi onerosam nimis, ceu divinam susceperant: eo- undem omnium et singulorum mentes continuis

Next

/
Oldalképek
Tartalom