Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

29 miraculis perversas luisse, (ut nempe crederent, se omnia illa vidisse, etsi falsa essent,) adeo- que longe plura maioraque miracula admittat, oportet, qui illa Mosis negare volet. Accedit prodigia haec parsimoniae divinae adeo non adversari, ut potius e fine maxime su­blimi patrata fuisse deprehendantur; immediate nempe eo : ut Pharao quidem ad dimittendos He­braeos cogeretur, quorum multi in Aegypto a vero Deo iam defecerant, et reliqui etiam ul­teriori temporis progressu cultum Dei dimisis­sent, — Hebraei vero partim ad cognitionem veri Dei reducerentur, partim in ea confirmaren­tur, una sic convincendi, alia numina, quae suos cultores aegyptios a plagis immissis liberare non poterant, esse inania, — denique ut ad con­stitutionem Mosaicam suscipiendam moverentur, sine qua inter gentes idololatriae deditas veram unius Dei invisibilis religionem non conservas- sent, ut vel ex eo liquet, quod sub providis li­cet his cautionibus constituti, tamen toties in varias superstitiones prolapsi fuerint Mediate vero tendebant ad veram Dei, creatoris, guber­natorisque universi, et hominis ad Eum qua rectorem mundi moralis sanctissimum, iudicem- que Justissimum relationis cognitionem conser­vandam , quae alioquin omnis probae moralitatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom