Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

27 a miraculis petitur , quibus confirmata fuit- Ex his tamen r brevitatis studio ea unice attingere iuvat, quibus legatio et constitutio Mosaiea ceu divina Aegyptiis, et Hebraeis fuerat commenda­ta ; etsi haud me lateat, a nonnullis haec ipsa Mosis miracula praestigiis , artibusve magicis de­putari. Ast, qui ita arguunt, assertum suum nec cum egressu Hebraeorum ex Aegypto, neque cum subsequente historia certa conciliare, ne­que etiam originem sublimis illius doctrinae, quae in scriptis Mosis obvia est, explicare possunt, ut adeo ipse hic egressus, et subsequens historia verissima, atque haec doctrina testetur, miracula^illa vere patrata fuisse; adeo omnia haec indivulso nexu cohaerent. — Nam ecce: Hebraeos Aegypto egres­sos fuisse, nullum patitur dubium, prout non modo sacra biblia, sedetManetho ceterique historiographi antiqui testantur. Iam vero, nonne arduum est, po­pulum durae cervicis movere, ut loco commorationis una cum agris, domibus ac pascuis relictis, ad regionem aliam vi occupandam progrediatur, nisi ibi calamitatibus et afTlictionibus pressus alias sedes tranquilliores , commodiores anhelaverit Itaque etiam oppressos fuisse Hebraeos in Ae­gypto , necesse, velut id et Manetho ipse lar­gitur. Ast nunc quaestio oritur, qui Pharao ad numerosum hunc populum dimittendum inductus

Next

/
Oldalképek
Tartalom