Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209

26 incertis abstinuisse, — si sapientissimi quique philosophi polytheismum sanae r. lioni deputa- •runt, — si denique omnes hi in summo scien­tiarum flore, culturaque omni ad summum paene apicem provecta, multa aut erronee, aut incerte docent: estne prudenter credibile, puram illam ac sublimem doctrinam biblicam hominum cetera obscurorum, nullis artibus, scientiis nullis ex­cultorum, graecisque, ac Romanis multis et mullis seculis antiquiorum, partum esse natura­lem , quin Deus in hominibus illis immediate in­stituendis partem habuerit, prout sacra biblia referunt? Profecto ipsa illa eximia doctrina theo- retica perinde ac practica, iam in infantia gene­ris humani obvia, qualem nullus unquam Grae­ciae aut Latii philosophus , etsi in summa cul­tura, multis seculis tardius docuit, manifeste extraordinariam ac divinam poscit originem, adeoque — nam et id hinc sponte consequitur — adeoque invictissimo est argumento, extra­ordinaria illa, quae ad eandem illam doctrinam hominibus communicandam, stabiliendam , et propagandam divinitus patrata in bibliis narran­tur, necessario verissima esse. En vero AA! hoc ipso planior via parata est ad alterum pro divinitate doctrinae Veteris Foederis argumentum inducendum , quod nempe

Next

/
Oldalképek
Tartalom