Ranolder János: Sermones sacri auditoribus suis oblati (Pestini, 1842) - 90.209
consentaneo, a voluntate et sapientia unius, et aeterni Dei repetitur, quo iubente omnia ex nihilo creata sint. Novistis utique, iam in Patriarcharum* historia, atque deinceps per totum Vetus Foedus Deum perpetuo sisti unum creatorem et gubernatorem universi omnipotentem et sapien- tissimum, rectorem item mundi moralis sanctissimum perinde ac iustissimum, qui religionem et morum probitatem curat, et omnia ad condendam , tuendam et promovendam hanc eandem religioni innixam probitatem disponit et exigit* Quare et practica morum praecepta e sublimibus illis veritatibus theoreticis velut totidem principiis limpidissimis profluentia et iisdem fundamenti adinstar innixa pariter ubique purissima . Deoque, et homine digna exhibentur. — Iam vero, si — quod serio perpendi velim — si Plato, vel Mose tredecim seculis recenlior, iam florente licet inter graecos philosophia, profitetur, nimis arduum esse, Deum, etsi tantum qua architectum mundi cognoscere , — si ipse Socrates, vir ceteris omnibus omnium iudicio superior, candide fatetur, nimis tenuem esse in hominibus rerum divinarum cognitionem, atque adeo o- ptandum, ut lux aliunde affulgeat, — si Cicero suo adhuc tempore difficilem dicit doctrinam deorum . prudenterque academicos a rebus tam