Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
VI Quisquis autem Libros Evangélistámul acura- tiore mente pervolvit , is procul dubio illico animadvertere valet, quod saepe ab uno Evangelista quidpiam praetermittatur, quod ab alio narratur, in factis ennarrandis interdum anticipatione, interdum utuntur recapitulatione, quandoque de eadem re diversa dicere videntur: nihil proinde mirum esse potest , quod S. P. Augustinus jam saeculo IV. quatvor Libros de Consensu Evangélistámul mira Eruditione conscripserit, qui in Editione omnium Operum illius a Patribus Benedicti- nis Congregationis S. Mauri Tom. III. recensentur. Unde S. Doctor Ecclesiae Libro Primo cap. XXI. hanc Piegulam posuit, inquiens: Quid interest? quid quo loco ponat, sive quod ex ordine inserit, sive quod commissum recolit, sive antea factum ante praeoccupat, dum tamen non adversentur eadem narranti, nec sibi nec alteri. Juxta hanc Regulam, quae teste Joanne Baptista Du Hamel latius patet, ab Evangelistis temporum ratio non semper fuit observata. Quod in relatione Miraculorum Christi Domini ab