Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
VII Evangelistis factum fuisse neminem inficias iturum existimo: nam si Evangelistas de miraculis Christi Domini conferamus, ait S. P. Augustinus Libro citato cap. II. Matthaeus Christi miracula paucis complectitur; Lucas omnium minime temporum Ordinem servare videtur; Marcus Matthaeum subsecutus videtur tanquam Pedisequus, et Breviator ejus, cum solo quippe Joanne dixit solus ipse perpauca , cum solo Luca pauciora ; cum Matthieo vero plurima, multa, et pene totidem, atque ipsis verbis: Joannes vero, quod cceteros Evangelistas unius tantum Anni, quo Christus passus est, post Joannis videlicet carcerem gesta , et quidem mera humana narrasse deprehenderit, et supplevit praetermissa, et quae Divinitatem Christi praecipue spectant prosecutus est. Cum itaque Miracula Christi Domini a qua- tvor Evangelistis sint absque serie Annorum, et succesivo Ordine temporum enarrata , avidus autem illorum Amator vehementer peroptet singula simul debito Ordine, et serie Annorum collecta habere, ac legere, ne forte illa in quatvor Evangelistis dispersa inquirendo vel temporis angustiis praepediatur, aut in illa perquisitione nimium fati-