Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
íg Facio Mane convocat omnes Discipulos, Ex quibus duodecim legit Apostolos, Ad quos cum Turbis Sermonem longum protendit, Et vulgo Sermo Domini in Monte audit. Descendentem de Monte secutre sunt Turba?, Quem leprosus adorat veniens ex Urbe. Orans•, Domine! si vis, potes me mundare! Fit mundus Tactu et Verbis: volo, mundare! Prohibet mundato Guram hanc propalare, Sed jubet Sacerdoti se se proesentare. Dans Exemplum, ut Opu3 bonum taceamus^ Dignumque Sacerdoti Cultum praebeamus. Ingressus Capharnaum rursus requiritur, A supplicibus quiescere non sinitur. Accedit Centurio rogans pro Famulo, Ut gravem Paralysim depellat ab illo. Spondet Jesus se venturum, et sanaturum, Reponit, nec se dignum esse, nec Puerum, Dic tantum Verbum , et sanabitur Famulus, Cum et mihi dicenti obedit Cumulus. Vade Domum! fiet Tibi, ut credidisti, Sanitatem Famulo tuo impetrasti. Sic humilis viva Fides caussat salutem, Et meritam Centurioni parit Laudem. * Math. 8. v. x. Math. 8. v. 4. Ibid. v. 8. 2