Romanus, (a Sancto Venantio): Miracula domini nostri Jesu Christi ex quatvor evangelistis ratione temporum et successiva annorum serie collecta (Jaurini (Győr), 1821) - 90.191
Luc. 7. v. 36. Luc.-rv.\ 1 Math. 12. v. 22• Math. 10. Simoni Pharisaeo pandit Cogitata , Dam Magdalén® dimittit peccata. Docens, ut de nemine cogitemus, Minus vero temerarie judicemus. Quam sit benignus erga dolentes et flentes Demonstrant divin® Manus Opem ferentes.; Deflet Mater Filium in Tumba portatum , Cui Christus in Nairn reddit resuscitatum. Rursus adfertur obsessus ccecus , et mutus, Multoties a spiritu excruciatus, Quem Jesus curando patrat tria stupenda , Merito a singulis Jure admiranda. Obsessum liberat, muto praebet Loqvelam , Tenebrosis Oculis videndi Medelam. Student Pharisaei hoc Factum evertere, Sed Populus non sinit se pervertere. Post Necem Praecursoris navigat trans Mare, Ut possint Apostoli Gesta enarrare ; Quae missi ad evangelizandum gessere, Quoque Modo Judaei illos excepere. Relatis exceptis moratur in Deserto, Turba Notitiam habens de Loco certo, Doctrinis allecta, et Signis, quee viderat, Undique in Desertum ad Illum properat.