Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
fuisset, ut hunc canonem proferrent, hoe facere nesciverint. Leo M. quoque Episcopis Clialce- doriensis Concilii allegantibus liocce statutum, negavit contineri in Actis istius Constantinopoli- tani Concilii. Tlieodoretus aeque memorans, et recensens statuta hujus Concilii, nullam mentionem fecit istius statuti. Nonnisi ambitio NatoJii, quaerens quidpiam, in quo se fundaret, fabricata est hunc canonem arte veteratoria. Hoc Concilium , utpote constans ex solis Episcopis Orientis absque legatis etiam Romani Pontificis, evasit oecumenicum per solam confirmationem illius a Damaso Papa , quemadmodum ipse Photius etiam confitetur, pag. 5a8. 79. Theodosius Imp. edictum dederat, adversum haereticos, ut omnes Nicaenam fidem profiterentur; atque iis Ecclesiae traderentur, qui Constantinopoli communicarent, cum Ne- ctario , in 'Aegypto cum Episcopo 'Alexandriae, in Orientis autem provinciis cum Diodoro Episcopo Tarsi. Hinc JBasnagius conclusionem fecit, ex lege Theodosii luce clarius esse , Romanum Pontificem centrum communionis existimatum non fuisse. Romanum Pontificem esse centrum communionis neque modo existimant Protestanten, semperque tales erant, qui ea, quae sentit, et docet Ecclesia , credere noluerint. Jamne Aero hinc valebit conclusio, adversum ista? Etiamsi Theodosius sensisset, de Ecclesia Romana, quod non sit centrum communionis, ideone jam hoc certum esse deberet? Non sensit autem sic, qui statim initio sui Imperii edictum fecerat, ut omnes populi sui Imperii eam Religionem teneant, quam Petrus Apostolorum Princeps Romanis ab initio tradidit, quae ex eo appareat, quod hodieque ibi 7 * conAb an. 1. Aer. dir. usque ad Sec. IV. 15g