Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
1ÖO Epitome Part. /. conservetur. Cur istos autem nunc Theodosiu* nominaverit, docet Sozomenus, inde esse, quod istos ipse probaverit, cum vidisset, et allocutus esset, atque de his egregia fama constiterit, quod Ecclesias suas sanctissime gubernarent. Nempe in solo Oriente, cujus finibus ejus Imperium continebatur , voluit Episcopos designare , cum quibus , qui communionem servarent, dignoscerentur Orthodoxi esse. Et cur non ad illa verba Christi, etiam magis, Basnagius intendit oculos: Su- per hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam ? Post hoc Constantinopoli habitum Concilium Episcopi Orientis Romam vocati sunt ad Concilium, jussi ire etiam per literas Theodosii. Quod illi concilium declinaverunt^ et tantummodo Constantinopolim iterum convenerunt. Videbant enim se culpandos , quod Flavianum inconsulto ordinassent Episcopum Antiochenum, etNe- ctarium Constantinopolitanum, postquam causam suam Maximus Cynicus detulisset ad Sedem Apo- stolicam. Ordinationem autem Maximi, re magis comperta improbavit etiam Damasus Papa, de Nectario vero testatur Innocentius 1. Theodosium Imp. huic petiisse Formatas literas a Romano Pontifice, ratus non aliter futurum firmum ejus Episcopatum, pag. 554. §. 80. Ob edictum Theodosii, fipho superiore memoratum dexEcclesiis, quas jubebantur haeretici reddere , pluribus in locis ab his excitati erant tumultus. Ad hos sopiendos Theodosi- us omnium sectarum Episcopos jussit Constantinopolim venire, lentaturus illorum revocationem ad Ecclesiam: quod si successisset, videbat turbas omnes simul compositum iri. Hi cum con-