Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

30 incidat vel a creatione mundi, vel ante Chri­stum natum, atque hinc deinde anni nume­rentur. Cap. III. De Geographia. §. 1. Jerosoly- ma, et Palaestina, unde Evangelii per Apostolos incepit praedicatio, est prima etiam in mundo regio fundatae a Christo Ecclesiae, et unde ejus propagatio continuata est in omnes partes orhis terrarum. 2. A Palaestina autem sursum Se- ptemtriones versus procedendo sequitur Syria : huic vero ad ortum adjacet Mesopotamia: supra hanc autem ad Septemtrionem est Armenia, ad ortum Assyria, habens ex latere boreali contigu­am Mediam, ex australi Persiam, et Chaldaeam, alio nomine Babyloniam. Mediae ab ortu adja­cebat Hyrcania, et Parthia. Supra Armeniam, qua spectat ad Septemtriones, sunt regiones, Colchis, Iberia , et Albania. Ultra Pontum Eu­xinum, et mare Caspium sita est Sarmatia Asi­atica, siquidem etiam altera sit Europaea per flu­vium Tanaim a priore divisa, ubi nunc Tartaria magna est, et Tartaria Russica. Est praeterea etiam Tartaria minor, dicta antiquitus Taurica Chersonesus. §. 5. A Palaestina Orientem versus sita est Arabia Deserta, et Petraea, et ultra hanc utramque Arabia Felix. Ilinc ulterius eundo ve­nitur ad Indiam Orientalem, ultra quam jacent Sinae, alio nomine China, divisa in tria imperia, Chinense, Japonicum, et Coream. $. 4. A Pa­laestina supra mare Mediterraneum est Asia, dicta minor , in plures provincias divisa. 5. Ab eadem vero Palaestina eundo deorsum ultra Ara­biam Petraeam est Aegyptus, Libya, Cyrenaica, Marmarica, Aethiopia, quae Abyssinia quoque vocatur, Ultra vero eundo sequitur regio, pro­Prolegomena.

Next

/
Oldalképek
Tartalom