Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Chronologia, 11 proprie dicta Africa. §. 6. Inter Africae earn regionem quae Mauritania Tingitana vocatur , non­nisi fretum intercedit, dictum Herculeum, in cujus altera jam est Hispania. Ex Hispania ultra per continentem eundo venitur in Galliam, et ex hujus superiore parte in Germaniam. 7. Ab hac autem in Orientem procedendo sequitur Scythia, et Sarmatia Europaea , ubi nunc sita est Borussia, Polohia, et Buss i ae magna pars. In­fra Germaniam ex ejus parte australi jacet Rhae- tia, et Noricum, ubi nunc Austria, Stiria, Ca- rinthia, Carniolia, et Tyrolis est. Ab Rhaetia ve­ro , et Norico descendendo meridiem versus ve­nitur ad Italiam. $. 8. Ab Norico Orientem ver­sus jacet regio, quae vetus erat Pannonia. Infra hanc meridiem versus est Illyricum. Huic vero contermina est Dacia. Unde ulterius versus Pon­tum Euxinum est Moesia, Thracia, et Graecia. §. 9. Ultra fretum Herculeum , quod intercedit inter Hispaniam, et Africam, est mare Atlanti­cum, quod funditur usque in Americam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom