Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Fart. I. tempestas etiam , quam turbulentissimam excita­verat, resedit. Gallum, patruelem suum, Cae­sarem creaverat, eumdemque etiam ob nimiam saevitiam sustulerat. Julianum deinde , Galli fra­trem , cum ad Caesaris dignitatem evexisset, ille vero, absque illius consensu etiam nomen Augu­sti assumpsisset; Constantius bellum ei intulit, et progressus adversus eum, in finibus Ciliciae cum periculum vitae advertisset, baptizatus ab Euzo- |o, Episcopo haeretico, vivere desiit, pag. 465. §. 71. Imperium totum mortuo Constantio ad J uli anum pervenit. Julio Constanlio pa­tre , Constantini M. fratre natus est. Constantius, dum Imperium adeptus in propinquos suos sae­viisset, Julianum aetas puerilis in vita servavit, Gallum infirmitas, unde videretur alioquin brevi moriturus. In quadam villa Cappadociae ambo educati, et exculti literis etiam sacris sunt, at­que Clero etiam adscripti , et lectores ordinati. Julianum autem postea , dum Constantinopoli operam philosophiae dat, Maximus ejus magister ethnicus seduxit, spondens ei Imperatoriam di­gnitatem, idque quasi ex. deorum oraculo, si ad eorum cultum transiisset: ne autem in suspi­cionem Imperii affectati apud Constantium inci­deret, monachum induit. Imperator factus aliquantisper adhuc se simulaverat Christianum: brevi autem se etiam aperte ostendit, esse ethni­cum ; quem idcirco Maris Episcopus magna lo­quendi libertate objurgavit. Ipsum etiam Bapti­smum victimarum sangvine in se eluere, et deT Iere voluit. Habitum assumpsit philosophorum, professus se ex philosophic instituto imperatu­rum. Statuerat apud se, exterminare Christia­nam Religionem , sed alia ratione, quam hoc pri­ores 88

Next

/
Oldalképek
Tartalom