Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr, usque ad Sec. TV. 15 7 pertraxissent sententiam, gloriabantur. Hoc con­cilium, tametsi Episcoporum solius Occidentis, poterat adnumerari Conciliis generalibus , quem­admodum etiam Constantinopolitanum I, quamvis et ipsum actum ab Episcopis solius Orientis , si non depravatum fuisset. De lioc a Damaso Papa ad Episcopos sic scriptum est: Numerus Episco­porum , qui erant Arimini in unum congregati, praejudicii vim habere non debet, praesertim cum formula illa composita sit, neque Episcopo Ro­mano, cujus sententia prae ceteris omnibus ex­spectanda erat, neque Vincentio , qui tot annis Episcopatum integre gesserat, neque aliis eis­dem consentientibus. Concilium, quod Seleuci a e habitum est, constitit ex Episcopis 160. e quibus Semia- riani erant io5, Anomoei 4o, Catholici i5. Actum autem est meris certaminibus Semiaria- norum cum Anomoeis , Catholicis ob paucitatem suam nihil agere valentibus , et dum illi inter se digladiarentur , et impia , atque sacrilega lingva de Christo disputarent, aures etiam suas obtu­rantibus. Tam Semiariani, quam Anomoei mi­serant deinde legatos ad Imperatorem. Is uti;os- que adegit ad subscribendum eidem formulae, cui assensi sunt incaute Episcopi Ariminenses. Hoc pacto credebat se perfecisse omnium consen­sionem in unius, ejusdemque Arianismi professi­onem. Eamdem hanc formulam misit Constantius ad omnes Imperii provincias ejusdem per Epi­scopos omnes subscriptionis causa. Omnes tum Ecclesias ubique ejusmodi persecutio occupa­vit, cujusmodi erat sub ethnicis Imperatoribus. Anno 35q. acta erant illa concilia. Anno 36i. Constantius vita functus est: cum ejus morte tem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom