Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

56 Epitome Fart. I tur ad Imperatorem ad perferendum, quid actum esset. Ariani celeritate usi praevenerunt Catholi­cos; neque istos postquam venissent, Imperator in conspectum admisit. Yalens, et Ursacius in oppido Thraciae, cui nomen Nicey quodpiam concilium suae farinae Episcoporum instituerunt, idemque symbolum statuerunt observandum es­se , quod Arimini subscribendum obtulerant Ca­tholicis. In hoc, suppresso vocabulo Homousii, posuerint, Filium esse similem Patri secundum &pripturas. Episcopos Catholicos, Arimino ad Im­peratorem missos, cum ad idem oppidum per4u- xissent; minis , deinde et terrore Imperatoris impulerunt ad symbolum, ante a se damnatum, recipiendum. Episcopi illi decem, ubi Ariminum redierunt , exclusi a communione per Concilium sunt. Non eo minus Yalens , et Ursacius insti­terunt urgere Episcopos Catholicos. Dicebant, controversiam omnem esse nonnisi de nomine, non de re, siquidem et ipsi profiterentur Fili­um Patri similem secundum Scripturas, atque anathema et ipsi conjecerant in eos, qui dice­rent , Christum non esse Deum , et ex Patre na­tum ante secula, sed creaturam. Suscipiunt Ca­tholici Arianorum illud symbolum, ipsosque Aria- nos in suam communionem, Post peractum vero concilium Yalens, et Ursacius, ceterique eorum socii inceperunt sta- tim jactare, se non negasse, Filium esse crea­turam, sed solummodo dixisse, non similem ce­teris creaturis. Tunc, verba sunt S. Hieronymi, L siae nomen abolitum est, tunc Niccence fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus arbisy et Arianum se esse miratus est. Nempe Aria­ni ista jactabant, et quasi totum orbem in suam

Next

/
Oldalképek
Tartalom