Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

habens insriptionem: Corpus S. Felicis Papa?, et Martyris, qui damnavit Constantium. Ex Actis Felicis falsis , et apocryphis istud accidit utrumque. Neque legitimus esse potuit Pontifex ulpote vivente Liberio, et ab Arianis intrusus, nec unquam ab Piomanis recognitus pro vero Pontifice. Ari ani identidem nova sibi sym­bola composuerunt, dumque opinionibus etiam ab invicem discrepassent, alias etiam, atque ali­as sectas parturiverunt. Una earum nominalior fuit, quae dicta est Anorno e o rum , quae Aeti- uin habuit auctorem, quod Dei Filium Patri dissimilem esse assererent: siquidem ex Arianis alii, quamvis Filium non ejusdem cum Patre sub­stantiae dicerent; tamen ei similem in natura ha­berent. His nomen datum est S emi ar i ano ru m. Anomoei autem vocati sunt etiam E uno mi ani ab Eunomio praecipuo Aetii discipulo, pag. 461. §. 70. Constantius statuit convocare gene­rale concilium ad Seiniarianos , et Anomoeos inter se conciliandos, et ad ipsos etiam Catholicos cum his componendos. Talentis, et IJrsacii consi­lio istud divisum per duo loca haberi voluit , et Ariminum pro Episcopis Occidentis, Seleu­ci a m pro Episcopis Orientis designavit. Ari­minum Episcopi convenerunt plures quadringen­tis , e quibus octoginta erant Ariani, ceteri Ca­tholici. Ariani , quorum signiferi erant Valens, et Ursacius Catholicis suum symbolum a se Sir­mii recenter confectum obtulerunt, ut ei sub­scriberent. Contra vero hi ab Arianis postula­runt, ut Symbolo subscriberent Nicaeno: et in Valentem, et Ursacium cum quibusdam aliis ve­hementius resistentes etiam anathema conjecerunt. Ex utra que parte deinde decem Episcopi mittun­tur '' Ab an. 1.4er. Chr. usque ad Sec. IV. 85

Next

/
Oldalképek
Tartalom