Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
84 Epitome Part. I. mio, quod a S. Athanasio ei datum est, et modo productum, quo laudatur, quod usque ad mortem pro veritate decertaverit. Theodoretus quoque describens illius reditum ab exilio, praedicavit, esse egregium, omnique laude dignissimum, et admirandum, gloriosum que veritatis athletam, Eliam S. Basilius, S. Epiphanius, S. Siricius Papa, S. Ambrosius, dum illius mentionem faciunt, vocant semper Episcopum beatae, et venerandae memoriae, et eximiae sanctimoniae* Ariani nequissime famam sparserant tam Osium, quam Liberium secum communionem inivisse, ut ita istorum quasi exemplo, et auctoritate alios etiam attraherent ad suam communionem. Id, quod in Liberio eos fecisse Sozomenus etiam testatur. Sulpicius quoque Severus, et Socrates perhibent, non illam consensionis in communionem cum Ariani-s luisse causam, cur Constantius Liberium, exilio solutum, Romam redire permiserit , verum metu novae seditionis post eam, quam recenter sustinuerat a Magnentio, et quod ipsum invitus fecerit ad petitionem Romanorum. Igitur qui historici rem aliter retulerunt ex rumore, quem Ariani sparserant, sumpserunt. S. Hilarius, et ipse Liberius etiam in suis epistolis, quae pro- * duci solent veiut testes initae ab Liberio cum Arianis communionis, horum testimonia sunt interpolata , ideoque non authentica, pag. 44g. §. 69. Felicem, postquam Liberius ab exilio rediit, Romani urbe expulerunt. Inter Pontifices Romanos positus est in eorum Catalogo. Etiam Martyrologio insertus est ad diem 29. Julii. Dum a. i582. correctio fiebat Martyrolo- gii expunctus fuisset, nisi in Ecclesia SS. Cos- mee, et Damiani pridie eruta fuisset lamina hanc