Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Papain , et Osium Cordubensem istud fecit per seipsum. Liberium cum prius donis adgressus esset, deinde comprehensum, et ad seßomaMe- diolanum perductum, atque omnes illius minas spernentem, Beroeam Thraciae civitatem in exili­um egit , et in ejus Cathedram Felicem Diaco­num immisit. Osius aeque ab Imperatore Me­diolanum accersitus rem coram eo ita egit, ut redire illum in Hispaniam ad suam Sedem sive­rit. At vero instigantibus Arianis denuo adgres­sus est per literas admodum minaces: quibus ve­ro ille respondit cum summa loquendi libertate. Sirmium iterum deinde a Constantio evocatus est. Hic dicitur anno uno retentus, et verberi­bus affectus, tormentisque excruciatus cessisse, et communionem cum Arianis inivisse jam gran­daevus, quippe annos natus centum. Sunt vero ista adversus fidem istius narrationis, etsi hanc repererit apud permultos. Donatistis istud de Osio asserentibus S. Augustinus respondit: Quod de Osio dicunt Cordubensi, quondam Catholico Episcopo, flagitandum est, ut probent. Sulpi­cius Severus dicit, opinionem quidem fuisse hanc de Osio, sed hoc omnibus visum esse incredibi­le. Eidem narratiunculae etiam S. Phaebadius de­negavit assensum, et ut plura praeteream S. Atha­nasius eidem Osio conjunctim cum Liberio hoc praeconium tribuit: Sunt enim forma, et exem­plar posteris nostris, ut pro veritate usque ad mortem decertent. Etiam de Liberio Papa vulgo crede­batur victum demum a Constantio, atque terri­tum ejus minis Arianorum for mu La e fidei subscripsisse, atque in eorum communionem concessisse. Refellitur vero hoc isto etiam enco­6 * Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 83 mio

Next

/
Oldalképek
Tartalom