Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
literas. Athanasius quoque in sua causa mittit legatos ad eumdem Julium. Cum diem statuisset Julius ad utriusque partis legatos audiendos; Pisti legati se Roma subducunt. Ex synodo Alexandrina centum fere Episcoporum declaratur Julio innocentia Athanasii. Dum Antiochiae dedicatio fit Ecclesiae, Eusebius instituit Synodum Episcoporum in praesentia etiam Constantii Imp. In hac novum conditum est symbolum, in quo suppressum est, Dei Filium esse consubstantialem Patri. Deinde cum alios, tum istum etiam cano- nem statuerunt, Episcopum non posse manere Episcopum , si Episcopatum, ex quo per Concilium erat depositus, resumpsisset absque alterius concilii decreto, statimque istud in Athanasium vertentes Gr e g or i um quemdam mittunt cum literis Imperatoris ad Philagrium Praefectum Aegypti, ut eum ad Episcopatum Alexandrinum imponeret. Fit hoc a Philagrio grassando fustibus, atque caedibus in eos, qui Gregorium renuebant suscipere, cumque direptione Ecclesiarum, et profanatione indignissima per ethnicos etiam, et Judaeos. In reliqua etiam Aegypto Episcopi, abhorrentes a Gregorio, verberibus contunduntur, et vinculis constricti abripiuntur. Serapammon Confessor actus in exilium est. Potamon et ipse Confessor, eousque verberatus in cervicem est, donec percussores mortuum credidissent, quae mors (etiam secuta est. pag. 4-2 4. 65. Athanasius mortem non evasisset , nisi se in latebras abdidisset: in quibus delituit, donec Romam ab Julio Papa vocatus fuisset. Eusebiani iisdem fictis criminibus, quibus illum jam prius appetierunt, accusaverant etiam Julio Papae. Is igitur tam Athanasium, quam Ah an- L Aer. Christ, usque ad Sec. IV. 77