Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

78 Epitome Fart. L quam Eusebianos istius judicii habendi causa Ro­mam evocaverat. Athanasius citationi obtempe­rans statim iter arripuit, Eusebiani ire Romam noluerunt. Gregorius autem pseudo - episcopus Alexandrinus Carponem quemdam Romam mise­rat literarum obtinendarum causa, quibus Pon­tifex testetur, se illum in sua communione habe­re. Cum annum, et dimidium illorum adventum Julius exspectasset, concilium celebravit, cujus sententia Athanasius, pluresque alii Episco­pi, ab Arianis expulsi suis Sedibus, et Romam confugientes repositi sunt. Arguit Julius etiam Eusebianos , quod Synodum celebrassent absque se, cum Ecclesiastica regula interdictum sit, ne praeter sententiam Romani Pontificis quidquam decerneretur. Hoc statutum fuisse in Concilio Nicaeno, jam fuit supra §. 58. et proxime ite­rum demonstrabitur. Adversus illum canonem est hoc prolatum, cujus vi, quamvis a Romano Pontifice confirmatus non fuisset, ausi sunt A- thanasium privare Episcopatu, pcig. 452. §. 66. Constantis imperatoris auxilio etiam éxConstantii consensu fit Synodus Sardicae eum in finem , ut Athanasii, ceterorumque Epi­scoporum, qui erant expulsi suis Sedibus, causae dijudicarentur denuo, et pleniore adhuc judicio. Episcopi Ariani cum et ipsi jussu Imperatorum venissent , male sibi conscii, et ne coram con­demnarentur, Sardica fugerunt Philippopolim. In concilio, quod deinde actum est, innocentia Athanasii , aliorumque Episcoporum , Sedibus suis per Arianos exturbatorum comprobata est, adversarii autem condemnati sunt. Anno 347. hoc est habitum Concilium. Eusebius Nicomedi- ensis, et Eusebius Caesareensis jam non erant ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom