Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

tificem pervenerint, declarabitur adhuc postea Part. II. $. 36. pag. 424. §. 64. Post mortem Constantini Constantium, cui Orientis Imperium obtigerat , illius Presbyte­ri , de quo dictum est supra $pho 5g. opera, E u- sebius, et Theognis nacti sunt sibi faven­tem , et addictum , qui nunc omnes vires inten­derunt , ad Arianismum diffundendum. Disputa­tiones primum inter aulicos excitaverunt: quoe ex aula in Urbem, hinc vero in provincias qua­quaversus fluxerunt. Constantinus alter filius, cui Gallia, et Hispania obvenerat praeter plura alia, perfecit suis literis apud Constantium, ut At ha- nasio, et pluribus aliis Episcopis, Eusebiano- rum nequitia in exilium actis, facultas re­deundi ad suas Sedes concederetur. Postquam Athanasius rediit, Ariani Alexandria ejusmodi turbas excitarunt, ut etiam caedes fierent, et quae omnia fallaciter in eumdem Athanasium contule­runt. Oppugnabant ejus Episcopatum etiam ex eo, quod damnatus, ut dicebant, in synodo Ty- riensi, absque novo concilii decreto Sedem suam Episcopalem resumpsisset : eumdem etiam detu­lerunt ad Constantium, quod frumentum paupe­ribus Alexandrinis, illius munificentia assignatum, intervertisset. Venerunt autem ex Aegypto Con- stantinopolim , qui testarentur, ista omnia falsa esse. Constantinus in bello, quod ei intercesse­rat cum Constante fratre, cadit. Hinc Ariani majorem concipiunt audaciam. Eusebius, qui ex Episcopatu Nicomediensi Constantinopolitanam Sedem Episcopalem occupaverat, exturbato Pau­lo sanctissimo Episcopo , , fretus Constantii favore Pisturn quemdam Alexandriani mittit pro Epi­scopo. Iste sibi petit ab Julio Papa communionis j6 Epitome Tart. I

Next

/
Oldalképek
Tartalom