Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
72 Epitome Part. I. §. 61. Episcopis literas Imperatoris redditae sunt, dum jam Episcopi Tyro Je r o s o ly m a m ivissent ad Ecc le s i a e dedicationem, quam supra sepulcrum Domini exstruendam Constantinus curaverat longe nobilissimam: neque tantum hi, verum etiam ex aliis locis Episcopi convenerunt ad illius dedicationem, Eusebius historicus, cum descripsisset solennitatem istius dedicationis, Easnagius, hocce loco istam more suo fecit animadversionem, non sparsis cineribus, non aqua benedicta, non chrismate, non imaginibus, non crucibus, earum que caerimoniarum supellectile, quae consecrandis templis nunc adhibetur , sed sacrorum voluminum lectione, concionibus, incruentis sacrificiis , et mysticis oblationibus , atque precibus esse dedicationem factam. TVon sequitur autem ista omnia adhibita non fuisse, quia minutatim ab Eusebio recensita non sint: sed neque caerimoniarum ea est natura, ut eaedem semper debuerint esse, et jam a primaeva aetate Ecclesiae ? Et dubiumne esse potest, quin Crucis simulacrum fuerit in Ecclesia hac constitutum, quod Constantinus statuerat in suo palatio, quod erexerat Romae in celeberrimo ejus loco, quod etiam gestabat in galea sua? Et cur Basna- gius omisit ex incruentis sacrificiis , et mysticis oblationibus, quas ex Eusebio ipse etiam memoravit, conclusionem facere, creditum esse jam etiam tunc Eucharistiam esse sacrificium incruentum , quemadmodum etiam nunc credit Catholica Ecclesia eo, quod in Divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus contineatur , et incruente immoletur, qui in ara Crucis semel seipsum cruente obtulit? Cone. Trident, Sess. 22. cap. 2. Je-