Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

rentes. Arium, revertentem Alexandriana, Atha­nasius non admisit ad communionem, pag. 395. §. 60. Eusebius Nicomediensis cum se insinuasset in Constantini animum, et summam benevolentiam; totum se vertit ad Arianismum propagandum non aperte, sed fraudibus, et ne­quitia. Primarum Sedium in Oriente Episcopos orthodoxos, adgressus est malis artibus exturba­re. Primo erga Eustathium Episc. Antioch, istud fecit, eique conducta muliere, quae testa­retur, illum secum consvetudinem habuisse, Istudque fictum illius crimen detulisset ad Con­stantinum, comparavit exilium, inlrusi vero in ejus locum sunt alii post alios, nonnisi quales Eusebius esse voluit. Perinde A than a sium adortus est, impactis ei falsis criminibus cum aliis, tum fracti calicis Ischyrae, occisi Arsen i i Episco­pi, atque rei turpissimae cum femina habitae. Pe­tit , et obtinet ab Imperatore facultatem insti­tuendae Synodi ad inquirendum, verane essent, quorum accusaretur Athanasius. Primum Caesa­ream in Palaestina citatus erat Athanasius ad concilium. Quo cum non venisset, deinde Im­peratoris etiam minis compulsus est ire Tyrum ad concilium. In hoc quamvis diluisset illa ad­versum se putidissime conficta crimina, ita ut adversariorum etiam impudentissimae calumniae manifestae fierent; tamen damnatus est. Istius Tyriensis conciliabuli non exspectato fine Atha­nasius se subduxit, et ad Imperatorem Constan- tinopolim se contulit. Aegre admissus, obtinuit demum, ut Episcopos juberet Tyro Conslanti- nopolim venire, iisque praesentibus se audire. PQ §• ^99. Ab an. T. Aer. dir. usque ad Sec. IV. 71

Next

/
Oldalképek
Tartalom