Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IF~. 65 die celebrabatur, statutum est, ut istud celebre­tur die Dominica post lunam decimam quartam ( illius mensis, quo aequinoctium contingit verna­le. Ace sitis Episcopus Novatianorum accersitus ab Imperatore ad Concilium , cum iis , quae de­finita erant adversus Arium, et statuto de Pa- scbate suum etiam consensum statim adjecisset, suum tamen errorem dimittere noluit, afferens illud pro se, quod Scriptura Divina dicat, esse peccatum ad mortem. Multi etiam Philosophi gentiles curiositatis gratia venerant ad Concilium. Quidam ex bis insolentior provocaverat Episco­pos ad disputandum secum. Quem unus ex Epi­scopis cum auctoritate, et praesentia animi in loquendo adgressus, quamvis dialecticae expers, ita obstupefecit, ut muto similis steterit, ac de­inde victas etiam manus eidem Episcopo dederit. Ario dediti multos secum dialecticos addu­xerant, qui priusquam incepisset Concilium, co­nabantur Episcopos suis argutiis irretire , et ca­pere : quorum pariter ora contudit quidam, is- que solummodo laicus, opponendo, et redargu­endo , Fidem a Christo , et Apostolis esse nobis traditam, cui adhaerere oporteat, non artem so­phisticam. Huic applausum ab omnibus est, diale­ctici in comtemptum venerunt, nec se ultra jacta­re ausi sunt. §. 57. In Collectionibus Conciliorum solum­modo vi gint i Canones comparent, in hoc Nicaeno Concilio constituti. Turrianus octoginta edidit e codice Ms. ex lingva Arabica in latinam versos , Abraham Ecchellensis et hos, et alios in­super quatuor, cum multis aliis statutis ab eodem concilio factis. Acta de rebus hujus etiam Conci­lii confecta ab ipsis Nicaenis Patribus memoran- hpit. 6 tur

Next

/
Oldalképek
Tartalom