Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

66 Epitome Part> L túr a S. Athanasio , et in Dialogo contra Lucife- rianos , qui inscriptus est nomine S, Hieronymi. Photius testatur se legisse res actas in hoc Con­cilio tribus libris comprehensas. Gelasius Cyzice­nus refert^ in librum se incidisse, res continen­tem hujus ejusdem Concilii descriptas in membra­nis integris , quas mare immensum vocat. Jam antecessit) actum esse, de die quo Pascha sit ce­lebrandum : de quo tamen siletur in istis viginti canonibus, quos solos nostrae editiones habent. In Ephesini L concilii gen. Act. 7. memoratur privi­legium , Episcopo Cypri ab hac Synodo conces­sum 5 in Chalcedonensi praescriptam esse formu­lam Epistolarum Formatarum, S. Hieronymus te­statur librum Judith ab hac Synodo in numero sacrarum Scripturarum computatum esse, et quae plura adhuc sunt istius generis, unde manifestum iit, istis viginti Canonibus non contineri omnia statuta Nicaeni Concilii. In eo Canone, qui tertius est inter hos vi­ginti, interdicitur Clericis, ne secum Extra­rie ani habeant, nisi forte haec mater, aut so­ror , aut avia, aut amita, aut matertera esset. Quidam videlicet istas secum habebant, quas A- gapetas (dilectas) vocabant. Sed quod, ut S.Hie­ronymus dicit, erat sine nuptiis aliud nomen uxo­rum , imo novum concubinarum genus. Socra­tes, Sozomenus, et Gelasius Cyzicenus narrant, Pal res Nicaenos paratos fuisse facere statutum de caelibatu Episcoporum , Presbyterorum , et Dia­conorum,-sed abstinuisse, disvadente Paphnutio Episcopo. Huic vero istorum narrationi adversa­tur illud, quod docet S. Hieronymus, cujus ver­ba sunt: Apostoli vel virgines , vel post nup­tias continentes. Episcopi, Presbyteri, Diaconi ■ „ aut

Next

/
Oldalképek
Tartalom