Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

64 Epitome Part. /. monem ad Episcopos, salutatus ipse antea ab uno ex. Episcopis. Libellos qui ei erant oblati a qui­busdam Episcopis cum querimoniis adversus alios Episcopos respuit legere, ne, ut dicebat sibi ar­rogaret rerum cognitionem de Sacerdotibus. Ari­us jussus dicere, quid'sentiret de Christo, cum illud idem professus esset , propter quod jam erat damnatus in synodis , Alexandria habitis, videlicet, esse hunc factum, et creatum e nihilo, et fuisse tempus, quo is non exstiterit , anathe­mate percussus est. Decem , et septem erant Episcopi, qui cum Ario stabant: e quibus decem statim cesserunt metu ejusdem anathematis, et suae dejectionis ex Episcopatu. Quinque reliqui, Eusebius Nicomediensis, Theognis Nicaenus, Ma­ris Chalcedonensis, Theonas Marmaricae, et Se­cundus Ptolemaidis Episcopus, diutius repugna­runt: tandem vero etiam ex his tres cesserunt, solique, Theonas, et Secundus cedere noluerunt. Quamobrem, perinde ut Arius, damnati sunt a Concilio, et ab Imperatore acti in exilium. In­ter illos septemdecim erat etiam Eusebius Caesa- reensis. Cum Ario damnata etiam est ejusdem Thalia, et tam haec, quam omnes alii ejus libri igni traditi. Est Symbolum etiam confectum, in quo datum omnibus ad credendum est, Chri­stum Dei Filium esse Consubstantialem Patri. Arianos Porphyrianorum nomine voluit vocari Constantinus. Itum deinde est ad schisma Me let ii convellendum. Tam Episcopi, quam alii Clerici, a Meletio ordinati retenti sunt in gradu suo addita tamen conditione. Meletius quo­que se subjecerat: qui vero postea ad ingenium rediit suum. Post cujus mortem ejus asseclae cum Arianis in unam sectam coiverunt. Quoad fe­stum Paschatis, quod nondum ab omnibus eodem die

Next

/
Oldalképek
Tartalom