Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Ab an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. 6i ferocius grassabantur in Catholicos, et praeser­tim in Clericos, fustibus eos contundendo, et ferventem calcem cum aceto infundendo in eo­rum oculos. Maximianus Episcopus Bagaja- nus ita fustibus contusus, ut pro mortuo ab iis­dem Donatistis sit relictus, cum se tamen re­collegisset, et convaluisset cum pluribus aliis, atroces etiam injurias perpessis ad Honorium ve­nerunt, et qualia passi essent a Donatistis, ei exhibuerunt. Quibus visis is ita motus est, ut ne nomen quidem Donatistarum voluerit ultra exsta­re. Dum autem postea vi adigi coepissent ad re­sumendam Catholicam Religionem, modus vero iste Donatistas convertendi Episcopis , ipsi que etiam S. Augustino probatus non fuisset, ne ficti tantum Catholici fierent, qui aperti erant haere­tici; ex consilio eorumdem Episcoporum Hono­rius Donatistas ad tractandum de Religione cum Episcopis Catholicis adegit. Collatio haec illa celebris est Catholicorum cum Donatistis. Car­thaginem, ubi habita est, convenerunt Catholici Episcopi 206. Donatistarum Episcopi 270. Mar- cellinum Tribunum Imperator praefecerat nego­tio ea cum auctoritate; ut is sententiam ferret, utra pars vicisset. Anno 4n. die 1. Junii coepit Collatio, octavo autem inde die terminata est. Assumpta sunt ea, quae sibi Donatistae fecerant dogmata, et in quibus dissentiebant ab Ecclesia Catholica. Attulerant Donatistae, esse Ecclesiam totam pulchram, et absque macula. Istud vero Episcopi Catholici, inter quos in disputando prae­cipue S. Augustini excelluerat opera, demonstra­bant, spectare ad Ecclesiam non in hoc peregri­nationis statu positam, sed ad illum ipsius glorio­sum statum, quem assecutura sit in caelo. Ad illud Donatistarum, unde adslruebant ab haereti­co ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom