Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

Epitome Part. / co, et a ministro, alio etiam crimine affecto non valere administratum Baptismum, vel aliud Sa­cramentum , declararunt Catholici Episcopi vir­tutem Sacramentorum esse a solo Christo, non pendere a ministro. Hinc itum est ad ordinatio­nem Caeciliani per Felicem Aptungitanum. Pro­ductis Actis apparuit, Felicem non fuisse libro­rum Sacrorum traditorem, et cum istud crimen etiam in Marcellinum et Melchiadem Piomanos Pontifices voluissent conferre , petitum vero a Donatislis fuisset, ut rem probent, nihilque pro ea afferre potuissent, victoria a Marcelli no ad­judicata Catholicis est. Prolatis in publicum Col­lationis Actis , Donatistae quam plurimi, deposito schismate, ad Ecclesiam statim redierunt, magis­que semper defecerunt, ac demum desierunt, auxilio etiam edictorum ab Imperatore adversum eos factorum, päg. 556. §. 55. Donatistarum schismate adhuc magis exitiabilis fuit secta Ari ano r um, cujus Ari­us Presbyter Alexandrinus fuit auctor a. 5irJ. Erat primum add ictus schismati M elet ii Episcopi Lycopolitani: qui damnatus a Petro Epi­scopo Alexandrino ob crimen idololatriae in per­secutione Diocletiani admissum, non modo non paruit sententiae adversus se latae, sed jurisdi­ctionem etiam invadendo ipsius Petri, ordinabat Episcopos. Ab hoc schismate cum deiude Arius, adhuc tum diaconus recessisset, Achillas, qui Petro successerat, ipsum evexerat ad Presbyte­ratum, Alexander, successor Achillae in Episco­patu, in concione cum Unitatem naturae in tri­bus Divinis personis asseruisset, Arius ausus est adversus illum insurgere, atque erroris arguere Sabelliani, asserens, quemadmodum Patris, et Fi­6 ‘2

Next

/
Oldalképek
Tartalom