Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

6o Epitome Part. T. ciperet, alii vero pro illo stetissent; scissi in partes plures sunt, et in sectas abierunt, etiam a se invicem dissidentes. Harum nulla perver­sior exstitit, quam Circumcellionum. Erant hi ni hil nisi praedones, et grassatores, qui se taraen sanctos vocarent , quorum duces erant Maxid, et Ea sir. A Constante filio Constan­tini M. cui imperium in Africa post mortem pa­tris obtigerat, immissis militum copiis coerciti sunt. Idem Constans etiam aliorum Donatista- rum Episcopos exilio mulctaverat. Julianus apo­stata, dum promiscue omnibus Episcopis cujus- cunque sectae reditum ab exilio concessisset, et Donatistae etiam rediissent ad suas sedes , atque iterum , etiam ferocius grassati in Catholicos fu­issent, sublato Juliano per Valentinianum, Gra­tianum, Theodosium Imperatores, severae in eas leges sancitae sunt. Attamen pergebant seducere Catholicos , vel etiam minis ad se pertrahere. Episcopi Catholici tentarunt per colloquia Dona- tistas revocare ad concordiam : Detrectarunt ve­ro hi facere hoc colloquium ; et Possidium etiam, Episcopum Catholicum Calamensem, qui Crispi- num ejusdem civitatis Episcopum Donalistam pro­vocaverat ad secum colloquendum , in via, quam fecerat, adgressi indignissimis verberibus affece­runt , domum, in quam diverterat, succende­runt, curru, equis, rebusque omnibus spolia­verunt. pag. 351. §. őT. Honorius Imp. postquam Gothi invasissent Italiam , atque ipsam etiam Romam cepissent, Attalumque Urbis Praefectum adegis­sent ad sumendam purpuram, metuens ne Afri­ca ab eo deficeret, indulserat Donatistis religio­nis libertatem. Qua sibi concessa mullo adhuc fe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom