Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90

et prope infinitis locis Apud S. Augustinum est, Concilium hoc constitisse ex Episcopis ducentis. Affuerunt etiam legati Silvestri Romani Pontificis. Caecilianus rursus obtinuit causam. Patres Con­cilii Canones , et statuta a se facta miserunt ad Silvestrum Papam his usi ad eum verbis : Pla­cuit, etiam a te, qui majores dioeceses tenes, per te potissimum omnibus intimari. Ex diversis, et prope infinitis locis convenerant Episcopi, et ta­men majores dioeceses tenebat Romanus Pontifex. Igitur ultra eas etiam dioeceses , quarum Episco­pi erant in Concilio, se se extenderat Romani Pontificis jurisdictio. Quia videlicet in Beato Pe­tro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam plenam accepit potestatem. Eadem Sy­nodus non per seipsam promulgavit statuta sua , sed petiit ab Romano Pontifice, ut id faceret, eo quod majores teneret dioeceses. Dum majores tenere dioeceses indicet Romani Pontificis Prima­tum supra universam Ecclesiam, intelligitur ideo etiam Synodum petiisse a Pontifice ut is promul­gationem statutorum faceret, quo sic per eum ista rata habita , plenam assequerentur auctorita­tem. Quibus demonstratis , haud difficile etiam erit advertere , Basnagium nimis detortam fecisse verborum iliorum Synodi ad Silvestrum Papam explicationem. Illud in observatione ponendum ait Arelatenses , non ut subditos Principi decre­ta Silvestro sua notificasse, sed ut collegas cum fratre , vinculo charitatis copulatos, neque etiam ab eo flagitare robur, vimque canonibus suis in­cutiat , sed mandare, ut eos omnibus manifestos faciat adhibito verbo, Placuit, quod imperanti­um est, non rogantium, sane judicum, non sub­ditorum. Nam quomodo ista cohaerent: Arela­tenses sua decreta notificasse Silvestro velut col­, le­Ab. an. I. Aer. Chr. usque ad Sec. IV. b>q

Next

/
Oldalképek
Tartalom