Alber, Joannis Nepomuk: Epitome institutionum historiae ecclesiasticae (Agriae, 1826)-90
68 Epitome Fart. I. legas cura fratre vinculo charitatis conjunctos; eosdem vero non flagitare, sed mandare, ut ista omnibus manifesta faciat? Et verbum Placet habere significationem imperantis quomodo Basna- gius probabit, pag. 54o. jjj, 52. Donatistae nec sententiae Arela- tensis Concilii cesserant, sed Constantinum adierunt, et petierunt, ut is causam per sei- psum cognosceret. Quamvis idcirco indignatus vehementer fuisset; tamen postea ipsis cessit, sperans fore, ut se tandem componant, et a turbis cessent. Mediolani cum deinde praesente etiam Caeciliano causam Imperator expendisset Caecilianum innocentissimum, illos improbissimos judicavit. Imperatori refragari in faciem non ausi, sparserunt, illum ab Qsio Cordubensi fuisse intractum ad sententiam ferendam, quae aequa non sit. Neque vero hic stetit Donatistarum protervia, atque audacia. Invaserunt, et occuparunt Catholicorum Ecclesias, altaria alia confregerunt, alia raserunt, idemque cum sacris vasis , et calicibus fecerunt, qnin ipsam etiam Eucharistiam canibus effuderunt. Cum huic Donatistarum facto Natalis Alexander dixisset, simile illud fuisse, quod Calvini sectatores postea in Gallia egerunt , Pasnagius hanc Natalis, et quam plurium farinae ejusmodi hominum vocavit iniquitatem, quam contusurus ipse eam differentiam posuit inter res sacras a Donatistis violatas, et eas, quas violaverant Calvinistae, quod istae, non illae idololatria, et superstitionis veneno fuerint contaminatae. Videlicet idololatriam, et superstitionis venenum vocat adorationem, quam nos in Eucharistia Christo exhibemus. At vero hanc Catholici non tantum in Africa, verum etiam